Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Desine, quisquis es contentioni studens. expedit enim [*]( 1. 5. 11. 14 Hebr. 7, 8 19 cf. Gen. 5, 24 )[*](rcvz ) [*](3 tam incaota (per ironiam dictum) P iam tanta edd. tam canta coni. Turner 4 neccesaria P 6 matre P 7 ueque om. edd. 9 nonne fuerint] sine fuerat edd. 12 aufficerat P 13 cuius Engelbrecht eius P illius edd. multo magis auum ad manifestationem (nemo) dicit 16. Neque etc. coni. Engelbrecht auum] iterum edd. 14 dicit P bis 19 esset Engelbrecht est P 24 eadem] idem edd. 25 quidquid] quid P 27 es contentioni studens] contcntioni studes edà. )

266
ueris uinci quam uincere uera per falsa. perdere est enim, non uincere, quia, si in homine perdere uideretur ueritas, apud deum tamen uincit, quia ratio eius inuincibilis est. itaque animus a lege uinci debet, ut hoc sentiat quod a lege significatur, non ut ipse legi sensum det suo arbitrio, ut legem se uiolenter legi exhibeat. et audi Zorobabel, qui: super omnia, ait, uincit ueritas.

Iam Melchisedech futurum mysterium incarnationis et passionis domini ostendit, dum Abrahae primum quasi patri fidelium tradidit eucharistiam et corporis et sanguinis domini. ut praefiguraretur in patre, quae in filiis futura erat ueritas. qui si homo putatur sacerdos eo more, quo fuit Aaron aut nunc sunt, ostendatur aut legatur locus habitationis eius aut si fuit templum aliquod aut synagoga, in qua congregabat populum et offerebat eorum sacrificia, uel qui populus conueniebat ad illum. si enim sacerdos in terris erat, sine dubio habuit populum. et ante Abraham utique uel tempore eius erat populus, qui seruiret deo. et quo modo Abraham quasi caput factus est . fidei, ut ex eo populus haberet notitiam dei? similiter enim. si Melchisedech erat, qui doceret unius dei timorem in terris, frustra electus est Abraham, ut ex ipso plebs dei nuncuparetur. potuerat enim inter eos esse, qui conueniebant ad Melchisedech.

Et ubi est illud quod legitur in cantico Deuteronomii, quia cum diuideret, inquit, altissimus gentes, quem ad modum dispersit filios Adae, statuit fines gentium secundum numerum angelorum dei et facta est pars domini populus eius Iacob ? igitur si in mundo plebs non erat dei exceptis filiis Abrahae, qua ratione alia plebs putatur fuisse, quae ex doctrina descenderat Melchisedech negante profeta? quando enim nominat omnes gentes, quae in muudo sunt, et non dicit populum [*](6 I Esdr. 3, 12 12 cf. Hebr. 7, 28 23 Deut. 32, 8. 9 )[*](def. DiCNX) [*](6 qui] quia edd. 9 dum] dens P 12 add. et post putatnr edd. 19 si om. P 20 dei] diei P 21 ipso] eo edd. 22 potuerant edd. 23 ubi om. P deuteronomiam (corr.) P 25 diaperait] separauit edd. 27 dei] deo P )

267
dei esse nisi filios Abrahae, quid superest nisi ut exceptis his negetur ceteros dei habuisse notitiam, quia notus in Iudaea deus? Melchisedech autem \'sacerdos dei summi\' ad benedicendum Abraham apparuit ad praesagium futurorum sanctorum, quia benedictio danda erat in futurum plebi dei per antestitem fere dei, quem dicimus sacerdotem. hic ergo Melchisedech praecursor apparuit sacramenti futuri filii dei, quia praecedit ad obsequium, qui ordine sequens est. non ergo admiranda sint quae diximus de Melchisedech, quando. scriptura ad confusionem obstrepentium plus addat et dicat. post omnia enim laude digna, ut confundat maliuolos: similatus autem, inquit, filio dei manet sacerdos in perpetuum.

Iam uide de quo male sentire contendis et, si hunc non uereris, uel Christum metue, cui similis scripturae auctoritate refertur. per ordinem enim paulatim ad naturale eius meritum uenit, ut, si quos dicta superiora mouercnt, quibus rex iustitiae et pacis significatus est, et quia in carne uisus neque patrem neque matrem habuit, hoc est ingenitus apparuit neque ortum neque occasum habens ex his, quae ultima subiecit, superiora credibilia demonstraret. quis enim audeat dicere nisi uesanus haec omnia, quae sublimia dicta sunt, incongrua esse illi, qui dei filio similis designatus est manens sacerdos in perpetuum? similis autem dei filio non potest esse, nisi sit eiusdem naturae. et quid incredibile uidetur, si Melchisedech ut homo apparuit, cum intellegatur tertia esse persona? si enim Christus, qui secunda personaest, frequenter uisus est in habitu hominis, quid ambigitur de iis quae dicta sunt? legimus etenim in psalmo, quia tu es, inquit. sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. hoc nemo nostrum dubitat ad Christi pertinere personam, quia eodem genere sacerdos est Christus in aeternum, quo et [*]( 2 Ps. 75, 1 3 cf. Hebr. 7, 1 11 Hebr. 7, 3 16 cf. Hebr. 7, 2 17 cf. Hebr. 7, 3 22 cf. Hebr. 7, 3 27 Ps. 109, 4 ) [*](HCXX) [*]( 5 blebi P sntistem P 6 fere edd. forem (corr. fore) P fori coni. Engelbrecht 7 sacrati edd. 8 est om. edd. sunt edd. 11 similatas autem inquit] ait similatas autem edd. 19 his] iis edd. )

268
Melchisedech, sed summus sacerdos Christus est, Melchisedech secundus. nam si homo est Melchisedech, quo modo conuenit ut secundum ordinem eius Christus sacerdos sit in aeternum? ideo enim ambo similes esse leguntur et unius esse dispensationis, quia unius sunt et naturae.

Quoniam autem omni modo unius dei auctoritas conseruanda est, idcirco secunda et tertia persona subiciuntur paterno nomini. Christus autem uicarius patris est et antestes ac per hoc dicitur et sacerdos. similiter et spiritus sanctus missus quasi antestes sacerdos appellatus est excelsi dei, non summus, sicut nostri in oblatione praesumunt, quia, quamuis unius sint substantiae Christus et sanctus spiritus, unius cuiusque tamen ordo seruandus est. sacerdotes igitur uel legati ideo dicuntur, quia illum in se ostendunt cuius legati sunt; sunt enim eius imago. ac per hoc Christus et sanctus spiritus naturaliter habentes dei imaginem sacerdotes eius dicuntur. in ipsis uidetur deus, sicut dicit dominus: qui me uidit, uidit et patrem; et si in gestis domini uisus est deus, gesta autem spiritus sancti sunt opera signante domino, quia ego in spiritu dei eicio daemonia, et in spiritu sancto uisus est deus.

CX. DE PSALMO PRIMO.

Cum profeta Dauid per speciem carnalium spiritalem rationem significaret, diuersi generis ac meriti psalmos ad dei laudem et sacramentum alacri mente pronuntians primum psalmum nullo uelamine texit neque alicui adsignauit, sed generalem instituit, ut horum sit, qui a malis segregati bonorum se societate munierint. nec debuit enim principium et maxime huius gratiae in [*]( 11 tf. Canon Missae 17 Ioh. 14, 9 19 Matth. 12, 28 etc. ) [*](def. DiCNX) [*]( 1 ideo enim] iam edd. 7 aecanda om. edd. sabicitar edd. 9 mis- 80s om. edd. 10 summus] sumimus P 11 sint] sit edd. 12 spiritus sarctus edd. 13 obseruandus edd. 14 etenim edd. 15 spiritus sanctas edd. 17 uidit pr. tcripsi aiderit P uidet Idd. uidet edd. 18 domini] dei edd. deas] dominus edd. 19 significante edd. 26 qui a] quia P\' )

269
obscuritate cantari — ante enim lux quam tenebrae et caput unius cuiusque rei in manifesto est — nec inde fit quaestio, sed de subiectis, unde sic orsus est dicens: beatus uir qui (non) ab.iit in consilio impiorum. consilium impiorum est conspiratio malignorum multifarie intellegenda. idcirco impii a peccatoribus distant — impietas enim grauissimum peccatum est —, quia omnis impietas peccatum, non tamen omne peccatum impietas. quo modo ergo quis abit in consilium impiorum? cum a se uocatur certe. hoc enim dicens ostendit quia, quamdiu quis a natura non exit, non incurrit peccatum. propter hoc \'beatus\', inquit, qui non abiit in consilium impiorum\'. impietas enim a diabolo coepta adsentientibus satellitibus eius inlicit homines, ut participes eos suae impietatis efficiat. ipse enim prior in deum peccans, dum uult sibi principatum per tirannidem usurpare, deiectus de sacris sedibus hoc solacium aestimauit, si perditioni suae adquireret plurimos socios. ideoque \'beatus\', inquit, uir qui non abiit in consilium impiorum\'. illi enim semper inliciunt homines, qui sub hoc principe agentes nobis inimici sunt dicente apostolo: non est enim, ait, conluctatio uobis aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, et in altera epistula de tyranno eorum ait inter cetera: ita ut in templo dei sedeat ostendens se quasi sit deus. quia enim peccare dulce uidetur et non sentitur malum nisi fuerit iactura — ac per hoc fallentes non apparent quamdiu capiant, sed cum deceperint tunc cognoscuntur —, propterea beatum dicit illum qui inlectus non fuerit in consilium impiorum, ut eat in contubernium impietatis illorum.

Prima ergo impietatis causa haec est, qua rebelles in deum maligna conspiratione esse coeperunt, qua imitatione [*]( 8 Ps. 1, 1 19 Eph. 6, 12 22 II Thesa. 2, 4 ) [*](MCNX) [*]( 4 non om. P 9 uocatur] euagatur coni. Turner coli. p. 271, 5 euocatnr coni. Engelbrecht coll. p. 269, 27 11 consilium ex consilio P 13 satellibus P 15 deiectis P 16 adquiriret P 25 iactura Engelprecht factura P capient (corr.) P 27 inlectus acripsi intellectus P 30 ceperunt P )

270
coepit idolatria. in supernis enim coepta praeuaricatio descendit ad terras. dum (enim) contenti non sunt uni deo et creatori esse subiecti, impii extiterunt maiestatem eius aliis partiendo, ut spreto eo alios sibi ad culturam eligerent. haec est enim prima causa offensionis humani generis, ex qua neglecti a deo diuersis inlecebris et passionibus inludendi traduntur secundum fidem apostoli Pauli. quid enim inuiolatum opus manet, quod non agnouit auctorem? inde iam seminatum malum consuetudinem renuit et in multas partes uelut propago palmites tendit, ut qui deo non pepercerant in parentum contumeliam et necem facilius prosilirent, quia — ut de ceteris taceam dicente apostolo: quo enim mihi de his qui foris sunt iud-ieare? — Ruben in contumeliam patris stuprum in concubinam eius admisit et Absalon contra fas regnum praesumpsit, ut patrem suum imperio et uita priuaret. -

Habet adhuc et alias partes impietas, quia et in periculo despicere rogantem cum prodesse possit impietas est et in re aspera et maligna, ut impleri possit, consilium dare tam t huius rei nec ad praesens euasit, et talia quae in hunc sensum poterant reperiri. non inmerito ergo beatus uir est qui non abiit in consilium impiorum. magna enim pernicies est homini et incurabile uulnus post cognitionem dei his erroribus sociari. deterius enim tractetur necesse est qui post uerum conuertitur ad falsum et beatus uir est qui ueri cognitione percepta impiorum fugit consilia, quia caput erroris impietas est.