Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Legimus in libro Geneseos de Melchisedech, simili modo et in epistula data ad Hebreos, quia obuiauit, inquit, Melchisedech sacerdos dei summi Abrahae reuertenti a caede regum et protulit panes et uinum et obtulit ei et benedixit eum dicens: benedictus es, Abraham, deo excelso, qui fecit caelum et terram, qui tradidit inimicos tuos sub manus tuas, et, ut significaret, quid intellegendus esset idem Melchisedech, adiecit: sine dubio enim, ait, quod minimum est, a meliore benedicitur. quod quidem non utique ad traditionem rettulit officii ecclesiastici. quis enim ambigeret regulam traditionis dominicae, qua benedicuntur subiecti domino, meliorem esse his qui benedicuntur ab ea? domini enim mysterium in his uerbis, quae ipsum complectuntur ac memorant, operatur. personae autem eius proprium meritum et potentiam uoluit demonstrare.