Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed non sic conuenit rationi quo modo illud, si prima ipsa esse dicatur; non enim otiose hoc factum ratio probat. ipsam enim linguam debuit Habraham habere, quam habuit primus homo, ut Moyses ueniens et creaturam et hominem a deo factum describens hac uoce uteretur, qua deus locutus est et hominem appellauit Adam et Adae mulier uocata est Eua, ut haec uox esset in libro Moysi, quae fuerat et in his quos describit, ut uere in omnibus reformatam doceret primam causam et beneficium diuinum in Habraham. [*]( 2 cf. Gen..l7, 4 4 cf. Gen. 11, 1 5 cf. Gen. 11, 2 d. Gen. 11, 8 21 cf. Gen. 2, 16. 23 ) [*]( 1 quia (i eras.) M 2 ez] •• (corr. m. rec.) M 3 et] ei P ut C 4 hi (corr. hii) M hii CXX his (corr. hi) B 5 orienti C 7 in] ..:lI primitiis P 8 in homines (corr. m. rec. hominibus) M eeterae] terrae X 11 habraea M hebrea PX hebrea C hebrea G etc. 14 uidimus OA linquas M 15 ei P 17 di.catur X otiosa C 20 ut (croa ) hac C 21 edae (corr.) C Eua] eua et (et eras.) C 23 descripsit P reformatum (corr. m. rec.) M 24 ambralmm P )

257