Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad mundi rationem pertinet, tenebras ante legimus quam lucem. ea enim, quae ad mundi fabricam profecerunt quaeque simul facta uidentur, lumine priuata fuisse considerantur, id est aqua terra tenebrae, ex quibus conpaginatus est mundus, sicut continetur in Sapientia, quae dicitur Solomonis: ex materia inuisa, hoc est tenebrosa. et tenebras enim et aquam factam sacra uolumina ipsius domini uoce testanturper Eseiamprofetam: ego enim, inquit, deusqui feci lucem et creaui tenebras. similiter et per Dauid et aquas factas et terram firmatam super aquas spiritus sanctus ostendit. quod conuenit et euangelicae auctoritati et apostolicae traditioni, in quibus omnia facta leguntur et, ut nihil exciperet, siue quae in caelis sunt, ait, siue quae in terris.

In hac ergo parte, quae ad terras pertinet, ante tenebras legimus quam lucem. hoc, quantum ad ordinem lectionis pertinet, non quantum ad dignitatem; nam utique multo melior lux quam tenebrae. in mundi tamen ratione lux accepit nomen, ut appellaretur dies et tenebrae nox, sed hac scilicet ratione, quia, dum inluminantur tenebrae et praeterit lux, illud tempus. quamdiu redeat lux, dicitur nox et illud tempus, quo inluminantur tenebrae, appellatur dies. nox ergo cum dicitur, speratur futurus dies et, cum dies dicitur, speratur fore nox. cum uero [*](4 cf. Gen. 1, 2. 3 9 Sap. 11, 17 (18) 11 Esai. 45, 6. 7 13 cf. Ps. 135, 6 16 Col. 1, 20. cf. lob. 1, 3 18 cf. Gen. 1, 2. 3 20 cf. Gen. 1, 5 ) [*]( 2 ea om. P 5 fabricam mundi (om. ad) GA proficerunt X 9 inuisa (m. rec. 8. I. inuisibili) M est om. X 11 inquit otn. N 12 lucem] celum P creauit CN (corr.) 13 firmauit P 20 accipit C, (corr.) A 21 appelletur PCNX 22 praeteriit CX illud] illa ad C 23 reddat (corr.) M rediat C, N (corr.), FB radiat GA qui X 25 fore] futura P, (in. ras.) N )

247
officia haec cessauerint transeunte mundo, tenebrae tantum dicentur et lumen. non enim potest dici nox, cum perpetuo sint tenebrae, neque dies, cum occidere cessauerit lumen. ubi enim aeternitas est, cessant haec nomina, quia cum mundo coeperunt. denique antequam lux fieret, quae appellata est dies, non nox legitur fuisse, sed tenebrae; quae postquam inluminatae sunt et praeteriit lux, uespera appellatae sunt et nox.

Igitur, quantum apparet, subiecta est nox diei. nec enim, quia ante tenebrae leguntur quam lux, idcirco anteponendae debent uideri, quia et caelum ante solem est et tamen claritate maior est sol et terra ante hominem et pecora et cetera animantia et tamen subiecta sunt homini. non ergo idcirco nox praeferri debet diei, quia ante leguntur tenebrae, cum appareat et dignitate lumen tenebris et tempore diem nocti anteponi. sicut enim supra ostensum est, cum essent tenebrae, facta est lux.

Et appellauit deus lucem diem et tenebras appellauit noctem; et factum est uespere et factum est mane dies unus. nam nisi dies fuisset, nec nox; tenebrae enim erant, quae cum inluminatae sunt et praeteriit dies cursu suo peracto, factus est uesper. et cum post uesperum inluxisset, factus est dies primus nocte transacta, ut diem sequeretur nox. hoc et dignum est et ratione commendatum, ut inferior natura per omnia subiecta sit potiori.