Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quantum ad mundi rationem pertinet, tenebras ante legimus quam lucem. ea enim, quae ad mundi fabricam profecerunt quaeque simul facta uidentur, lumine priuata fuisse considerantur, id est aqua terra tenebrae, ex quibus conpaginatus est mundus, sicut continetur in Sapientia, quae dicitur Solomonis: ex materia inuisa, hoc est tenebrosa. et tenebras enim et aquam factam sacra uolumina ipsius domini uoce testanturper Eseiamprofetam: ego enim, inquit, deusqui feci lucem et creaui tenebras. similiter et per Dauid et aquas factas et terram firmatam super aquas spiritus sanctus ostendit. quod conuenit et euangelicae auctoritati et apostolicae traditioni, in quibus omnia facta leguntur et, ut nihil exciperet, siue quae in caelis sunt, ait, siue quae in terris.