Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Praeterea, quia sex diebus opus consummatum, totius mundi aetatem in se continet, ut sex dierum opera sex milium annorum haberent figuram, quia, quod uno quoque saeculo futurum erat, sex dierum per ordinem operibus continetur: ut — puto quia prioribus saeculis tanta cognitio dei in terris futura non erat —, sine splendore anteriores dies uiderentur; ut autem ante hominem pecora fierent, quia ueteres nostri inculti et agrestes pecorum more uicturi erant; sexto autem die homo fieret, haec res fecit, quia sexto millesimo anno aduentus Christi hominem fecit, ne morti esset obnoxius; ut autem imago dei esset homo, quia dono dei coimaginari haberet filio dei dicente Iohanne apostolo: scimus autem, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus. et uas electionis: coimaginati, ait, filio dei. arbor autem uitae, quae posita est in paradiso, imago fuit futurae gratiae dei, quae est corpus domini, quod qui edit, uiuet in aeternum. nam arbor scientiae boni et mali lex est data per Moysen, quae, cum cognitum fecisset peccatum quod prius latebat, dedit scientiam boni et mali. ostendit enim quid esset bonum, quidue malum. illud uero, quod septimo die requieuit ab operibus suis, hoc significauit, quia impleto sexto millesimo anno in septimo millesimo requiesceret cessante iam mundo ab omni opere saeculari. [*]( 12 cf. Lucret. V 929 sq. 14 cf. Rom. 8, 2 16 I Ioh. 3. 2 17 Rom. 8, 29 18 cf. Gen. 2, 9 20 cf. Ioh. 6, (51.) 58 cf. Gen. 2, 9 21 cf. Rom. 8, 20 24 Gen. 2, 3 ) [*]( 3 posteriora] potenciora P 5 consummatum est GA 6 operum (corr.) M 9 puto Engelbrecht puta codd. 11 haec (eras.) quia uete- ris C 12 egrestes C uictori C die] die nt P 14 essent M 15 haberet] adheret (corr.) C 17 uas] uoa C 20 edet P uiuit P 21 lex eat data-mali om. N 23 esset] et (corr.) C )

246
20. Haec diximus pauca de multis, ut uiam panderemus intellegendi secundum ea quae supra ostendimus.