Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Luce igitur facta et cursu duodecim horarum impleto totidemque et noctis spatio peracto aequinoctium fuit in primo die. et exinde coepit dies increscere super noctem tribus scilicet mensibus, qui sunt tempus ueris. ex eo deinde augmento BUO minuitur dies aliis mensibus tribus, qui sunt tempus aestatis. et iterum fit aequinoctium, ita ut ex eo nox increscat super diem aliis mensibus tribus, qui sunt tempus autumni. et incipit iterum nox de magnitudine, qua supergreditur diem, minorari usque ad finem quarti temporis, quod est hiemps. et fit aequinoctium primi temporis, quando deus mundum creauit, qui dies intellegitur esse XI Kl. Apr., quando primus dies paschae est, id est primus dies primi mensis. in lege enim mandatum est, ut decima die primi mensis uespere praepararent se ad pascha faciendum quarta decima mensis die. id est ab undecimo. iam enim uesper decimi diei in [*]( 21 cf. Ex. 12, 3 23 cf. Ex. 12, 6 ) [*]( 1 auctoritati N 2 appellantur N et om. CNX noctes (noc in ras.) N 3 consumat PCX 4 dies om. X non cupatur M (corr. m. rec.), N nancubantur (corr. nuncopantur) C 8 et om. X 9 Bubicta N 10 cnrso N 11 quej quae MFB que (corr.) N et om. X spatium N 13 deinde] de add. P aucmento C (corr.), N (exp. c), F 14 minuetur M 15 ut] et (corr.) C 16 quib (corr.) M 17 quas M IQpragreditur X 18 quarto N 20 qui] quid CN (corr.), F quandoest (pr.) in ras. M 21 est pr. om. V primus] primi P 22 ut dccima] ut undecima P undecima X 23 faciendam B 24 undecimo] XI o (o cras.) M : ).
Inter principium ergo et claritatem, qua inluminatus est mundus, saluator noster et passus est et resurrexit. quia quarta decima luna passus est et primo die resurrexit, qui ideo \'dominicus\' dicitur, quia ipsum fecit, qui multiplicatus menses facit et tempora et annos. ut autem uno adque eodem modo minime celebretur, cursus facit lunae in detrimentis et crementis.
Terra autem erat inuisibilis et inconposita. manifestum est, quia terra, postquam facta est, inuisibilis erat et inconposita. tegebatur enim aquis, ideo erat inuisibilis; inconposita autem ideo, quia, cum esset fluxa, non erat apta ad culturam.
Et tenebrae erant super abyssum. tenebras dicit fuisse super abyssum, id est super inmensam ex omni parte aquam.