Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hi ergo, qui omnibus suis derelictis dominum sequuntur iustitiae et sanctitatis causa soli et lunae conparantur septiens honorati, sicut dicit dominus: nemo est qui relinquat domum aut uxorem aut filios aut agros, qui non recipiat septiens tantum in hoc saeculo. qui ergo ad praesens septiens honorantur, potest intellegi, quia et in futuro septem partibus clariores ceteris futuri credantur, ut resurrectio eorum soli conparetur ac lunae; ceterorum uero sicut [*]( 1 Luc. 1, 72 4 Ioel 2, 81. Matth. 24, 29 6 cf. Lac. 1, 6* \' 11 cf. Phil. 2, 15 18 Matth. 13, 43 14 Matth. 5, 16 19 Luc. 18, 29. 30 ) [*]( 2 siquae C 3 contenere N 4 in ante secundo add. M 5 fulgorem] lumen P auge N 6 uiaitabit PN uiaitauit cet. aduertimua P aduertemur (corr. m. rec.) M 7 concepta P coepti N et om. M impleta P 8 lunam sanctis P 9 luna N sanctis- 1r conparatis M (corr. m. rec.), CNX 10 in alio N in] om. C (add. 8. l.), FB et. G et (eras.) Å 11 ceteros] hos CNX 14 luoeat (at in ras.) C 15 ut] et C 16. et post bona add. P 17 hic P hii cet. (corr. CA) 18 causae C 19 relinquant (corr.) M relinquet CX rclinquid N 20 agrum PX \'21-recipiet CNX 22 honorant CNX qui C et om. MB 24 conparatur CNX )

234
stellae sunt. claritas ergo sanctorum, quae hic septiens bono. ratur, in resurrectione aliud septiens consequitur. ut qui hic claritatem lunae habet in futuro solis accipiat claritatem et qui hic soli conparatur septiens tantum futurus credatur accipere.

Profeta ergo Eseias solis et lunae conparatione sanc- s torum merita augeri praedixit, nec inmerito. si enim ipse dominus (801 iustitiae) dictus est, sancti autem similes ei erunt Iohanne apostolo dicente: cum enim apparuerit, inquit, similes ei erimus, conuenit sanctos in sole significatos. septem tamen partibus maiorem solem quam lunam profeta supra dictus ostendit. quando enim lunam sicut lumen solis futuram ostendit, solem autem septiens tantum, ad modum utique solis septiens lunam augeri significat, ut talis sit qualis sol. quamuis sanctorum ratio hic uertatur, sub hac tamen causa luminarium ex parte prodidit quantitatem, ut post crementum solis ac lunae tantum iterum maior sit, quantum erat sol, ut, quantum in praesenti distat sanctus a sancto, tantum distet et in futuro post remunerationem.

CVI. DE LIBRO GENESIS.

In principio fecit deus caelum et terram. si caelum in principio fecit et terram, caelum autem firmamentum est, sicut in subiectis apparet, non est uerum, quia prior lux facta est et sic firmamentum; aliud enim caelum significare non poterat, quia facturam mundi describit deo operante perfectam. propter quod enim diuersis opinionibus homines fallebantur [*](7 Mal. 4, 2 8 1 Ioh. 3, 2 20 Gen. 1, 1 ) [*]( 2 in resurrectione aliud septiens om. P sequitur X 3 lanae babet in futuro solis accipiat claritateOl om. P luna CX 4 solem X futuris PX accipere om. P 7. similis N ei erunt] egerant C 9 similis ex 10 tamen) tunc C 12 fnturam M septiem FB 14 ner«*tur (add. ta a. ras.) M 15 perdidit X 17 quantum pr.] quam G qua (add. ntum s. I.) A praesente G, A (corr.) 22 sicut ,-est om. (add. inf. mg.) (\' 23 sic om. P 24 disscribit M discribit (\' (corr.), NX perfecta XX 25 quot X )

235
in causa mundi, Moyses deo se inspirante ostendit quae esset ratio mundi. quibusdam enim uidebatur initium non habere; aliis initium quidem habere, sed ab angelis quibusdam fabricatus esse; nonnullis uero factus similiter, sed a Sacla quodam, qui esset deus potestatis aduersae; pauci autem de origine ueritatis traducem sequentes deum opificem eius adserebant. horum ergo causa diuersitatis, qui falsa opinione trahebantur,. coactus est Moyses quae esset causa huius uera ostendere, ne filii Israhel erepti de potestate Aegyptiorum, a falsa tamen intellegentia eorum liberati non essent. ipsi enim inter ceteros magis erroris studium sequebantur; hi enim antiquitus prae ceteris uanae filosofiae operam dabant. denique Moyses, per id quod a filia Faraonis adoptatiuus uidebatur, eruditus est omni sapientia Aegyptiorum.

Quid ergo est quod dicit: in principio fecit deus caelum et terram? si enim firmamentum) non significat secundum quod supra ostendimus, uideamus quid dicat. arbitramur, quia Moyses, ut omnem errorem inferioris creaturae auferret et inpensarum facti mundi, in principio substantias ipsas, quibus mundus constat, factas esse significauit, quia, si hoc tacuisset, aeternae forte putarentur esse substantiae deo iugabiles aestimatae, ut qui huius rei testimonium recipit ambigere non possit factum esse mundum, quando substantias, quae ad inpensam mundi profecerunt, initio subiectas fatetur. igitur in principio fecit deus caelum et terram, id [*](13 cf. Ez. 2, 10 Act. 7, 22 15 Gen. 1, 1 25 Gen. 1, 1 ) [*]( 2 aidebantar (corr.) C 4 similiter factus C factns] factis X aJ an (corr.) M s(a)ecala CXX u essetj est et X aduersa C 7 ergo causam (ergo cau in ras.) X diaersatis M 8 est om. G Â uero CNF, B (corr. neri) 9 ostendit P 11 errores G, A (corr.) hii PCXX 12 filo*sophi»« (h est 8. I.) C filosophiae (cwt -o) XX 13 adobtatinns S, (corr. adobtiuus) A adoptatus P 14 omnia M omne X 16 non om. X 17 quid] qui C 19 auforet C 20 factua GA 22 recepit GA 23 posse GA 24 inpensa CX pensa X (corr. A inpensa) sabiectns CFB. )

236
est supernam et infernam substantiam. superna est, qua constat caelum; inferna autem concretio est quaedam faeculenta. quae profecit in aridam, quae dicitur terra, et tenebras. unde dicit in Eseia profeta: ego deus, qui feci lucem et creaui tenebras, hoc est aquam, tenebras et terram.

His ergo creatis simul substantiis ante tempora — tem pora enim sub firmamento sunt; firmamentum enim, sicut quibusdam uidetur, glacies est aquarum et ideo firmamentum dicitur, quia concretis diuinitus aquis firmatum est, quod ab occulendo uel celando appellatum est caelum. itaque propter quod aqua maius est elementum, prior est significata et quia pars eius profecit in cameram mundi; terra autem pauimentum est. quae quidem et Dauid per spiritum sanctum creata fatetur; aitenim:et aqua, quae super caelos eat, laudet nomen domini, quia ipse dixit et facta est, ipse mandauit et creata est —, post haec ergo elementa ante conpaginationem mundi fecit deus lucem, ut opera eius in luce procederent, quae lux modo disposito cursum diei expleuit. et facta est nox iuxta diei modum, quae similiter impleto modo spatii inluminata est aduentu luminis matutini, et sic impletus est primus dies, cum coepit secundus; nox enim diei deputata est, ut simul dicantur unus dies. propter quod enim subiectae sunt tenebrae [*]( 4 Esai. 45, 6. 7 14 Ps. 148, 4. 5 ) [*]( 1 qug (corr.) M 3 proficit NX terram (corr.) X 4 fecit M creauit M, C (corr.) 5 uerba hoc eat... terram, quae in codd. paulo infra lin. 6post substantiis leguntur, huc transpomit Engelbrecht aquam (m eras.) M terram (m eras.) M 6 substantia CNX 8 glaties MC gladies FB gladius GA 9 concreatis (corr.) iVconcretus X firmamentum PCNX firmamen mentum (men pr. eras.) M 10 appellatum eet] appellant X 11 quod om. (add.) MC aquam P aqua (corr. qua, in mg. m. rec. terra) M inagius (corr.) C ante est alt. s. I. m. rec. non M significata (,n. rec. add. s. I. est) M 12 proficit G, A (ex profecit) 13 est om. CNX per om. CNX (add. A 8. I.) 14 aquae NX sunt MX laudent CNX 15 ipse aU. om. PCNX 17 ut] et V lucem P 18 mundo P dispoeita GA die GXJi diem B et om. PCNX 19 eimpliciter GA )

237
lumini, auctoritate carent, ne possint numerum facere. triginta etenim dies una luna appellatur, cum secum habeant et noctes. itaque lucis ministerium, quo spatium consummat sibi decretum, dies nuncupatur; tenebrarum autem substantia, antequam inluminetur, nox appellatur. spatium autem illud, quod inter occasum et ortum est, nox est. non enim tenebrae faciunt noctem, sicut et lux diem, quia tenebrae manent in sua natura. lucis autem accessus facit diem et decessus noctem. non inmerito ergo subiecta est nox diei. -