Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Hi ergo, qui omnibus suis derelictis dominum sequuntur iustitiae et sanctitatis causa soli et lunae conparantur septiens honorati, sicut dicit dominus: nemo est qui relinquat domum aut uxorem aut filios aut agros, qui non recipiat septiens tantum in hoc saeculo. qui ergo ad praesens septiens honorantur, potest intellegi, quia et in futuro septem partibus clariores ceteris futuri credantur, ut resurrectio eorum soli conparetur ac lunae; ceterorum uero sicut [*]( 1 Luc. 1, 72 4 Ioel 2, 81. Matth. 24, 29 6 cf. Lac. 1, 6* \' 11 cf. Phil. 2, 15 18 Matth. 13, 43 14 Matth. 5, 16 19 Luc. 18, 29. 30 ) [*]( 2 siquae C 3 contenere N 4 in ante secundo add. M 5 fulgorem] lumen P auge N 6 uiaitabit PN uiaitauit cet. aduertimua P aduertemur (corr. m. rec.) M 7 concepta P coepti N et om. M impleta P 8 lunam sanctis P 9 luna N sanctis- 1r conparatis M (corr. m. rec.), CNX 10 in alio N in] om. C (add. 8. l.), FB et. G et (eras.) Å 11 ceteros] hos CNX 14 luoeat (at in ras.) C 15 ut] et C 16. et post bona add. P 17 hic P hii cet. (corr. CA) 18 causae C 19 relinquant (corr.) M relinquet CX rclinquid N 20 agrum PX \'21-recipiet CNX 22 honorant CNX qui C et om. MB 24 conparatur CNX )
Profeta ergo Eseias solis et lunae conparatione sanc- s torum merita augeri praedixit, nec inmerito. si enim ipse dominus (801 iustitiae) dictus est, sancti autem similes ei erunt Iohanne apostolo dicente: cum enim apparuerit, inquit, similes ei erimus, conuenit sanctos in sole significatos. septem tamen partibus maiorem solem quam lunam profeta supra dictus ostendit. quando enim lunam sicut lumen solis futuram ostendit, solem autem septiens tantum, ad modum utique solis septiens lunam augeri significat, ut talis sit qualis sol. quamuis sanctorum ratio hic uertatur, sub hac tamen causa luminarium ex parte prodidit quantitatem, ut post crementum solis ac lunae tantum iterum maior sit, quantum erat sol, ut, quantum in praesenti distat sanctus a sancto, tantum distet et in futuro post remunerationem.