Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quae quidem omnia in passione saluatoris consummata et adimpleta sunt; sic enim salus humani generis tam apud superos quam apud inferos et redempta est et firmata, quia profetia Zachariae supra dicti utrumque conprehendit. et hic enim £ apud superos liberati sunt a contritione inimicorum interuentu misericordiae et illic apud inferos, cum erepti sunt de tartaro. cuncti enim, qui sperauerunt in promissum Christum, exspectabant aduentum eius, ut deuicta morte liberarentur de inferno. [*]( 4 Luc. 2, 34 7 cf. Esai. 30, 25 10 Ioh. 9, 89 15 cf. Esai. 53, 4 17 Matth. 8, 17 ) [*]( 1 suarum NF qui] quia N 2 manu X 8 miaericordiam (corr. misericordia) N 4 Bjmeon N 5 roina (corr. m. rec. ruinam) M ruinam C (corr.), NGA resurrectione (corr. resnrrectionem M. rec.) Jf mortuoram M in om. FB 6 principium NG (eorr.), B (corr. m2) 7 turris G, (corr. turribus) A 8 incredalitate N incrudelitatem GA 12 cultorem C culturum N lumine N 14 uiderint CNFB 17 infirmitatis N accipit C 19 passionis N 21 propheta X 22 zacharia (\' 25 qui sperauerunt] disperauerunt FB desperauerunt GA 26 nt] et i* )