Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Cum in primo aduentu domini praedictum sit, quia contenebraretur sol in passione eius eadem hora qua factum probatur - id est meridie; sic enim scriptum est in Amos profeta: et erit in die illo, dicit dominus, occidet sol meridie et contenebrescet super terram dies lucis —,. illo ergo die a sexta hora contenebratus est sol usque ad horam nonam et ita completa est profetia supra dicti profetae. imago enim huius rei, quae futura est in aduentu domini secundo, in passione domini est ostensa, quia in fine, cum coeperit dominus aduenire ut iudicet mundum, soluentur . luminaria ab officio suo dicente domino: in illis diebus [*]( 17 Am. 8, 9 24 Matth. 24, 29 ) [*]( 1 dicit M (eras.), CNX 2 iuris (ria w ras.) C credidi CX 3 licet P uiam P discipali P 4 tollerant (corr.) N 5 affabilitas PG 6 uiam (m eras.) M 7 at ubi Po. adhubi N quos (corr.) C 8 bellum (corr. m. rec. bello) M 9 esae om. QA 10 et pr.] num ut scribendum ? praetium M po..teвtate N 13 connanire* N cum (u in ras.) M propheta MFB prophetie C 14 qui C 15 qua (add. s. I. m. rec. passus eat) M 17 illo die P illa die ex die illa X occidet MC occidit cet. sol om. N 18 contenebrescit codd. 20 eat om. X dicta P 21 immago M enim om. CNX 23 cum coeperit] con caeperit M. )

231
sol contenebrabitur et luna non dabit fulgorem suum. quod quidem et Iohel profeta non praetermisit, ut, cum a Iohel significatur. sine dubio impleri credatur. ita enim dixit: sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, priusquam ueniat dies domini magnus et manifestus. hoc, quantum apparet, secundo aduentui magis congruit; tunc enim aperte manifestabitur omnibus sic dicente scriptura: tunc uidebit illum omnis oculus et plangent se super illo omnes tribus terrae et qui illum cruci fixerunt.

Itaque si in utroque aduentu hoc continetur, quia sol contenebrabitur illis diebus, qui dies ille est, quo ampliari solem et lunam cecinit scriptura? ait enim inter cetera Eseias dicens: eritque super omnem montem excelsum et in omni loco excelso aqua perambulans in die illa, cum perierint multi, cum ceciderint turres. et erit lumen lunae ut lumen solis; et lux solis erit septiens tantum in die, cum sanabit contritionem populi sui et cetera. qui dies potest intellegi, quo promisit se dominus sanare contritionem populi sui? hic, opinor, est dies, quem pater Iohannis Zacharias ostendit dicens: benedictus est deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebi suae et erexit cornu salutis nostrae in domo Dauid pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum [*]( 4 Ioel 2, 31 8 Apoc. 1, 7 13 Eaai. 30, 25. 26 20 Luc. 1, «53-72-. ) [*]( 1 fulgorem] lumen PCNX 2 prophete C 3 ita enim] iterum N 4 lanam (corr.) C 5 ueniet M (corr. ?), C 6 hoc] o C aduentu O, <corr.) A magnis Y congro.it M 7 enim aperte manifestabitur omaibuB sie dicente scriptura tunc om. P apertum manifestabitur omDibus (eovr. omnibuB apertum maniCestabitnr) N sic om. X 8 eum X oculi N 9 illo] illum CN eum X omnes tribus terrae et qui illum on P 11 illi FB amptiare Y 12 aitj ut N 14 aqaaj aquo X 16 lanae om. (add. m. rec. s. l.) M ut] et NX solis alt.] soli X 18 qui] quia X 19 hoc CNX opinor est] opinorem FB diem MN 20 est om. X dominus deus X 21 qui P plebis PCX. 23 lotus M-)

232
profetarum suorum, qui a saeculo sunt. et liberauit nos ab inimicis nostris. et de manibus omnium, qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. et Simeon inter cetera: hic positus est, inquit. in ruina et in resurrectione multorum in Israhel. haec .<ruina> est scribarum et Farisaeorum et principum Iudaeorum, quos profeta significauit in \'turres\'.

His ergo per incredulitatem ruentibus alii surrexerunt credendo, qui prius uidebantur infirmi et aegri per neclegentiam. unde saluator: in iudicio, ait, ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant, ut qui per legis culturam et peritiam lumina uiderentur per incredulitatem caecarentur, caeci uero, id est inperiti uel publicani, uiderent, dum crederent. quorum infirmitates profeta saluatorem portaturum praedixit. itaque hoc tempore saluatoris factum est, sicut legitur in euangelio, quia ipse infiimitates nostras accepit et uulnera nostra curauit.