Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Si singula membra inspicias causae, cuius uis patefieri rationem, inuenies et alia quae requiras his dictis. quid enim opus erat, ut hic, qui spiritali fretus erat uirtute, gladios iuberet parari carnales et, qui prius in uia iusserit nec peram ferri nec pecuniam nec uirgam, nunc iuberet haberi, quae prius prohibuit?
Incipiamus igitur, cur gladios iusserit parari et caedi prohibuit, explanare. non solum enim inimicorum, uerum etiam ipsorum discipulorum suorum causa ad superuenturum bellum arma procurari praecepit. noua enim et mirabilis res futura erat, ut hic, qui noua et inaudita signa faciebat, sic subito humiliaretur, ut et uerberibus subiceretur et morti. : ne ergo uelut inpraescius haec pati uideretur et a quo forte uirtus recessisset, haec omnia sic praedixit, ut non dubitaret [*](3 Matth. 26, 52 4 cf. Luc. 22, 36 13 cf. Matth. 10, 9. 10. Luc. 10, 4\' ) [*]( 2 sacer (corr. m, rec.) M. iesug GA 8 recordaret (corr. m. rec. 8. I. remitteret) M recederet X (cort. A recideret, m2 reponeret) 4 accipiunt P incipit (corr. m. rec.) M accepit X peribunt P qui P ó percutere X reeum (corr.) X eum X morti GA eum (corr. tn. rtc. enim) M om. GA 7 enim pertinet P «nimj euin (corr.) M enim ad petrum X 8 uid.ebat M 9 deum PA deum c (c eras.) C negandum MX armatum P 10 ai ungula] add. enim GA pati fieri CFB patifueri X 11 requir.s (a a: ras.) M - 12 gladio .CXFB sjoberet (o fort. corr. u) .C si haberet FB 14 qui. VXX 17 prohibuitj prohuibuit X; uix legendum prohibuerit .. ecplanare M 18 ano. rum. C 19 praecipil C.... )
Nunc illud superest, quare contuens factum apostoli Petri eum, qui gladio usus fuerit, gladio dixit perire, cum non iniuste percussisse uideatur. nam sicut significatur in Luca, ipso domino permittente percussit et sic prohibitus haec audiuit. ideo etenim permissum est, ut et uindicare se posse uiderentur, sed nolle, et ut uirtus ostenderetur in eo manere, in quo fuerat, ut in utroque uindicare se posse non ambigerentur, inimici uero pro certo haberent datam sibi ab eo potestatem, ut haec facerent. non enim uictus apparebat, sed tradens se uoluntati eorum. quare ergo sententia data est, ut qui accipit gladium gladio pereat, nisi quia nulli licet excepto iudice gladio quemquam occidere ? apostolo autem Petro usque ad hoc permissum est, quod dolorem faceret, non quod occideret. hoc enim audiens, ne iterum percuteret, [*]( 9 Ioh. 10, 18 15 cf. Luc. 22, 49. 50 22 cf. Matth. 26, 52 ) [*]( 1 se pararet} repararet M 4 et addidi 5 diciderat F, (id m2) B redderet (corr. m. rec. redderetor) M carnales M (corr.), N 6 refinzit] ae (corr. -m. rec. s. I. aic) finxit M 7 membra corporis P 8 diminuta PNQA 10 iteram habeo inueniendi P 11 h(a)ec CN (corr.), FB 15 innate (corr.) M iuste NF (corr.), G 16 ipsa (corr. m. rec. ipse) M et] nt P sit N 18 uiderentur (corr. uideretun JlÅ 19 ut] m (add. 8. I. m. rec) M 20 certum X 23 quia] cui CNFB 26 audiens (m. rec. a. I. audiuit) M )