Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hinc est unde apostolus Paulus: in magna autem, inquit, domo non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. istud propter Hymeneum et Filetum posuit, qui cum essent ex ecclesia, peruerse de resurrectione sentiebant, sicut aliqui de Corinthiorum ecclesia resurrectionem negabant. [*]( 1 Ps. 142, 2 5 Matth. 13, 47-4:9. 41 12 cf. Matth. 22, 11-13 18 II Tim. 2, 20 20 cf. II Tim. 2, 17—18 22 cf. I Cor. 15, 12 ) [*](def. (j) [*]( 1 diceret (corr. rec. diceretarj M 2 tuo PCXX 5 etiam] **** X B reti misso P reti»»misse (corr. rec. misso) M, (corr. misso) X mare P qu. (corr. rec. quod) M quae (corr. quadam [?]) X 7 collegit M, d (corr.) colligit (corr. collegit) X litos M, X (corr.), F 8 segregarunt P malis (corr.) X Caras M foris (corr.) X 9 erit) enim (corr. rec.) M consumationem (m alt. eras.) M consummatione* X 11 causa (in. ras.) X 13 ceto (corr.) X 16 nuptialem M (corr.), C, X (rorr.), X 17 eum] *** M om. X aestimentam M 18 paulus apostolus X paulus] om. P add. rec. 8. I. ait M in] im X om. FB 19 et alt. om. CXX 21 ex om. P occlesiae C ab -tione rursus incipit G 22 resurrectione FB )

217
sed hanc domum magnam Nouatianus mundum intellegendum significat, non ecclesiam, ne in una ecclesia malos cum bonis, mundos cum inmundis cogatur adserere. quod facile puto conuelli. in una enim domo omnes sub uno sunt nomine; quamuis enim moribus diuersi sint, uno tamen domini sui nomine censentur in professione. mundus autem hic diuersae professionis continet homines, ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. uides ergo non hoc potuisse dici de mundo, sed de ecclesia, in qua sub uno degentes nomine diuersi sunt actu. quod quidem Nouatianum non ignorasse aduerto, sed quia abscessionis suae iustas querimonias non habebat, ne aperte erubesceret, argumenta quaedam sibi conflauit per malam legis interpretationem, quibus excusare niteretur et tegere liuoris sui inuidam uoluntatem.

Denique respondit ad haec quae diximus dicens: nec ego rennuo agendam paenitentiam admissae idolatriae, sed ego remittere non audeo, quia crimen hoc ab eo remittendum est, in quem admissum est\'. hoc autem cum dolo respondit. interpretationibus enim suis detegitur, quibus fraus eius apparet. quando enim dicit: \'scriptum est: qui me negauerit, et ego negabo eum, et mentiri non potest cuius uerba sunt), paenitentiam, quam agendam dicit, inanem et infructuosam ostendit. si enim sententia data est et non fallit qui dedit, quid excruciari conpellis hominem lamentationibus et gemitibus, [*]( 20 Matth. 10, 33. cf. Luc. 12, 9 ) [*]( 1 intellegendum significat (corr. significat intellegendum) X 2 bonos X 3 facile] facere X 4 uno C do.o (m 8. ras.) C 5 diuerse M diaers(a)e X sunt (corr.) X uno} in uno M 7 homine... (s s. ras.) C ita ut] aut C it,ut S 9 actum (m eras.) X 10 nouationom M 11 caerimonias X 13 excusare niteretur] ex causa teniteretur P 15 ihaec (i eras.) M 16 renno P 17 audio (corr.) X remittendam C remittendam (u in ras.) X 20 quomodo P uegnerit) negauit (corr. rec.) M 21 mentire (corr.) X 22 fructuosam Iwr. ree.) M ostendam M 23 sic M sententia* X 24 excrueiaria P homnem (h s. I.) M (corr. rec.) )

218
qui huius rei effectum aut denegas aut scire te minime confiteris? omnis enim qui consilium alicui dat, ad hoc utique dat, ut quid ex eo proficere possit praedicet. sed quia tu. Nouatiane, dolose hoc profiteris, ad inludendas mentes hominum agendam paenitentiam dicis. sciens enim aperte hoc negari non posse subtiliter facis, quia non uoce sed effectu paenitentiam amputas. omnem certe, qui idolis sacrificauerit, in spiritum sanctum. dicis peccare, cui neque hic neque in futurum peccatum hoc remitti per legis uerba contendis. quo modo ergo huius delicti agendam paenitentiam dicis, nisi quia fallis, sicut supra ostendi?

Sed soles alio dolo fraudem hanc uelle contegere dicens eodem sensu etiam Petrum apostolum dixisse Simoni: age paenitentiam ab hac malitia tua, si forte remittatur tibi. sed contuens apostolus Petrus uenenatam malitiam hominis et peramaram idcirco dubium ei dedit responsum. quis enim mortalium sic peccauit, ut donum dei pecunia uellet mercari? maliuolentiae ergo responsum istud datum est, non errori. haec est enim quae remedium non habet. quia neque error est neque per quam excuset necessitas, ut possit per fletum ad ueniam peruenire. si in tali itaque causa aliqui fuerint inuenti, hoc audiant quod audiuit et Simon. nam et cur dubie respondit, apostolus Petrus ostendit dicens: in felle enim amaritudinis et in obligatione iniquitatis uideo te esse. si ergo in tam graui causa et [*](8 cf. Matth. 12, 32 14 Act. 8, 22 18 cf. Act. 8. 20 24 Act. 8, 23 ) [*]( 1 qui huius) quibus MG, A (corr. m2) affectum X aut adt.) ut PF profiteris PCXX 2 ad] et (eras.) M 3 praedicat P praecidet (corr. rec.) M 5 hoc om. X 6 negare V effectum (m eras.) MN 8 peccauere P 10 dilecti (rorr.) C delicta X 12 dolo] loco X 13 symoni PXF 15 constituens X uenenatum M uenetam F, B (ue s. I.) 16 et peramartum (rec. mg. corr. penam certam) M ei] eius P 17 domum (rorr. i X 18 mercari. M maleuolentiae M 20 error est] errorem PGA per] post (corr.) C excusetur X 22 causa om. M audiunt M audiuit om. (Bid. m2 a. I.) M 23 symon S ostendit] respondit 3/C, X (eras.), X 24 oblegatione .:.Y )

219
quae sine remedio uideatur, dubie responsum est, ambiguum non est eis, qui errore aut necessitate aliqua in deum peccant, posse remitti, si congruam paenitentiam agant. hoc enim concessum est iuri ecclesiastico ab auctore, ut et paenitentiam det et post paenitentiam recipiat.

Est et aliud quod reprehendit Nouatianus: \'cur\', inquit, \'corpus domini tradunt eis quos norunt peccatores?\' quasi possint ipsi accusatores esse, qui sunt iudices. si autem accusati fuerint et manifestati, poterunt abici. nam quis iudex accusatoris sumat personam? nam si ipse dominus ludam passus est, quem sciebat furem esse et ea quae mittebantur exportare, nec eum qui accusatus non eat abiecit, hoc exemplo uti oportet, ut eum abici non liceat, qui publice detectus non fuerit. nam nec iusto uiro conpetit aliquem accusare. unde Ioseph cum esset, inquit, homo iustus et nollet eam traducere, uoluitearn occulte remittere. ludas ergo cum esset inter discipulos, contagione sua non eos maculauit, dissentientes utique a furtis eius, et eucharistiam inter eos accipiens non polluit innocentes, nec dominus ei, quem latronem sciebat, corpus suum denegauit, quia secundum apostolum qui indigne sumit gladium sibi sumit unde nec ab osculo eius se auertit. peccatores etenim eos polluunt, qui consentiunt Malis eorum. unde dictum est: uidebas furem et concurrebas cum eo. [*]( 7 cf. I Cor. 11, 27 etc. 11 cf. Ioh. 12, 6 15 Matth. 1, 19 18 cf. Matth. 26, 20 seqq. etc. 21 cf. I Cor. 11, 27 22 cf. Matth. 26, 49 28 Pb. 49, 18 ) [*]( 4 concesBum est (in f\'aa.) V iuri] iuri in P ut] et (corr.) Y per ante paenitentiam add. FB 6 est et] et eat CXX 7 nouerunt CXX 8 possunt MC, X (corr.), X (A corr.) ipso M acusatore M iudicens M iudices. X 10 excusatoris CX excusaris (corr. excusantis; excu in ras.) X si om. X 12 quia P ab»iecit M exein (eorr. rec.) M 18 abieci CX (corr. A) abi.ci (corr. abicere) X detemptus P 14 iusto] isto (curr.) X aliquid (corr.) N 16 ocultam M dimittere PFB remittere (corr. dimittere) X 17 discipulus (corr.) X 80a om. M 19 qu(em s. 1.) X 20 denegabat N 22 oculo PG occulis X 24 et in ras..v )

220

Hinc est unde apostolus plebem Corinthiorum arguit, propter quod illum, qui publice uxorem patris habebat, non corriperent aut euitarent, ut se emendaret, dicens: nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? cum enim non esset dux aliquis aut praepositus ecclesiae, plebis erat corripere eum, quem uidebant tam turpiter et obscene inter eos uersari. ac per hoc quasi consentientes eos crimini eius apostolus arguit. nec enim in hac re accusatore opus erat aut testibus; publice enim nouercam suam loco uxoris habebat M