Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam ergo nouit dominus aduersarium nos habere horrendum et ualidum, si uicti ab eo fuerimus, uult nos ad auxilium suum confugere dolens elisos nos, ut uirtute eius reparati fortiter repugnemus. sicut enim nisi breuiati fuerint dies illi, quos dicit dominus, nulla fiet salua caro, ita et, si negetur hominibus paenitentia, nemo poterit saluus fieri. si enim nemo, inquit, gloriabitur mundum se habere cor. et alibi: nemo, ait, sine sorde, nec infans unius diei. quis poterit euadere, si paenitentia denegetur? et ubi est quod dicit dominus, quia gaudium erit in caelo super peccatorem paenitentiam agentem?