Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Inpossibile est enim homini ut non peccet. unde Iohannes apostolus: si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; si confitemur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniustitia. sic Dauid meruit ueniam et reformationem, cum confitetur peccatum. certe Christianis loquitur apostolus; ait enim in subiectis: filioli mei. haec scribo nobis ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum. hoc dicit, ut si post baptismum peccauerimus, aduocatum subplices deprecemur, ut exoret pro nobis patrem. si enim apud ueteres nostros paenitentia habuit locum, qui fieri potest ut hoc tempore locum non habeat, quando maior clementia praedicationis est? et qui inimicis misertus est uocando illos ad gratiam amicis factis non [*]( 2. 3 cf. Matth. 21, 33—39 etc. 6 Rom. 11, 29 12 I lob. 1, 8. 9 16 cf. II Reg. 12, 13 18 I Ioh. 2, 1 )[*](&I.& ) [*](3 sicut FB 4 famulosj filios X largirentur (corr.) N 5 concidit (corr.) peccata C peccantibus concedit N 6 paulus apostolus N 8 at] et N 9 grauitam CFB 11 iohannis C 13 Beducimua PN desspicimas (corr. rec.) M 15 nos] nobis (corr.) M iustitia (corr. rec.) M 16 sicut NX confiteretur Nm2 B 17 christianud P 21 aduotam M duplices F; (corr. duplicis) B dupces (corr. m2) A 23 qui scripsi quin P, M (corr. rec. quomodo), CNX 24 quanto CSX )