Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

\'Sed testimonio\', inquit, diaconi fit pre-sbiter\\ quasi istud ad praerogatiuam pertineat magnitudinis. legimus enim ad plebem dixisse Petrum apostolum: eligite, inquit, ex uobis quos constituamusdeseruire minsteriis ecclesiae, nolo dicere (mensis\'. ecce laicorum testimonio creati sunt diaconi. et apostolus eum, qui ordinandus dicitur episcopus, [*](2 cf. II Par. 26, 19-21 22 cf. Act. 6, 3 24 cf. Act. 6, 2 )[*](aff. P) [*](1 obaortiti (pr. ti eras. [?J) M et alt. om. GA CCL om. X 4 coJnsenSODl FB 5 uidimus X (A corr.) timere CNFB tenere GA 6 in om. M orationem (corr.) M 7 istus N (corr.), G, A (corr.) diaconi CX ergo N 8 accepere (corr.) M dari C pIe... (bi a. ras. < M 9 pareat CNX 12 Mkaidtie M 13 euggesaiones M 15 soggeserant CN suggesserant X (corr. A) liii CFB 16 adolationem NGA 17 obsequnntur CN 18 dififerre N 19 se potant] reputant X 20 sit X 21 perteneat CF 22 elegitte (corr.) M 23 mysteriis FB 25 dicitur (in rag.) N )

198
etiam testimonium uult habere gentilium; sic enim ait: oportet enim hunc et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. omnium est ergo testimonium dare et non tamen omnes hoc honore digni sunt. iudicare enim omnes possunt et non tamen omnes possunt esse quod iudicant. potest enim pictor bonus pictor iudicari ab illo, qui pingere nesciat, et coraula melior alio coraula adprobari ab eo. qui alterius sit artis; ita et testis potest esse creandi presbiteri qui inferior ordine est.

Est iterum, quo inflentur et putent sibi multum deberi: 10 \'a nobis\' enim. inquiunt, \'perducuntur qui ordinandi sunt\'. ut. dum lateri illorum saepti sunt, honore digni uideantur. fac uerum esse; quasi officialis enim ab episcopo mittitur, ut obsequium praebeat ordinando. nam et imperator, ut imperator appareat, ordinatur obsequio militari; non tamen melior nec par exercitus imperatori. nam et Aman. cum esset clarus in honore militari, a rege missus est ut Mardocheo in obsequium iret. ut quantum dignus esset Mardocheus, ex huius obsequiis nosceretur; ita et diaconi creandis presbiteris in obsequium mittuntur, ut dignos eos fieri sacerdotes omnes intellegant. exceptis enim sacerdotibus, quibus obsequium debent, omnibus praeponuntur diaconi. [*]( 1 I Tiin. 3, 7 16 cf. Esth. 6, 10 ) [*](tltj. P) [*]( 1 unIt om. GA si C 3 qui om. M ergo] enim N 6 iudicare (corr. rec.) M 7 nescit X coranla pr.] corla C cora.ula N coraula alt 1 choraula FB 8 sit] est N praesbiri C 9 ordini (alt. i a. /.) M 10 quod GA infletur FB 18 factam NX officialrs N 14 praebeatur (corr. praebeator C) dinando MC nam] hic incipit rursus P ut imperator] ut interpretatur P om. X 15 appareat ordinatur] appari aut orientur C ordinator GA 16 par] est add. P imperatori] militari P clarius G, A (corr.) 18 lignusj dignius P dignum M an legendum dignior? 19 obse\'lniUlt M 21 enim om. X . 22 diaconibus N )

199
CII. CONTRA NOUATIANUM.

Dicunt discipuli sui ad Iesum: domine, uis dicimus, ut descendat ignis de caelo et consumat eos, sicut fecit Helias? et respondit illis dominus dicens: nescitis quali «piritn estis. filius enim hominis non uenit animas perdere. sed saluare. cum dignum utique esset uindicare in Samnritanos non suscipientes eum, dominus tamen. quia ad misericordiam dandam aduenit, sententiam amouit. ut de cetero corrigences emendarentur. et profeta Heliseus indignatus pueris, qui ei contumeliam faciebant. deo iudice uindicauit in eos. ut eo loco ab ursis comederentur, ubi silua esse negatur. dominus autem oblatae sibi meretrici pepercit. ei uidelicet, quam in adulterio se deprehendisse maiores Iudaeorum dixerunt, ut. quia pia praedicatio inciperet, non condemnandum, sed ignoscendum doceret. nam per Moysen data lex, quia iustitiam hahuit ad uindictam, in primordiis suis seueritatem exercuit, quia et in illum, qui sabbatis exiit ligna colligere, funebriter uindicauit et in filium Aegyptiae, qui blasphemauerat in deum, similiter ultionem dedit et in causa fusilis uituli percussit filios Israhel.

Una quaeque ergo lex inter ipsa primordia sensum suum plenum ostendit, ut uetus lex, quia ad uindicandum promptior erat, inter initia sua asperior nideretur, ut metu incusso diligentes et sollicitos faceret auditores suos. nona [*](2 Loc. 9, 54 4 Luc. 9, 55. 56 9 cf. IIII Reg. 23, 24 12 cf. Ioli. P, 3-11 17 cf. Num. 15, 82-86 18 cf. Leu. 24. 10-14 19 cf. Ei. 32, 27 ) [*]( 1 nouicianum P nouationum M 3 discendat C consummat C 4 quali (corr. qualls) P quale X 6 ifcaque P 7 sarita (corr. samarita) Jf excipientcs NX • qui NX ad om. P 8 et sententiam X 9 .\'t] ut N indignatis G, A (corr.) 11 nt] in (corr.) M 13 iudae M 14 iociperit (corr.) N 15 data est N, G icorr.) lex om. M iustitiam habuit (corr. iuatum fuit) N 16 ad] om. (add.) C eras. N eiorcere N 17 ftinebreuiter C, N (corr.), X (corr. B) 18 blnspheinauera»t N 19 uitulii C (corr.), G, A (corr.) nitnli. N 22 suam om. M 23 prum(p)tior CX initia] ipsa initia P ..sua M uiderat M )

200
uero, propter quod pia et ad misericordiam facilis est, primordia sua mitissima et clementissima demonstrauit, ut ipsa oblectatione omnes ad indulgentiam prouocaret. postea autem et illa, quae asperior uisa est, propter fragilitatem humani generis non solum rigorem suum molliuit. sed et humanam et piam se praestitit et haec, quae clemens uisa est, aliquando uindicauit. Anania etenim cum Sapphira uxore sua diuinitus caesi sunt; et Etimas magus, incredulus et dei legi repugnans. domini iudicio et uirtute caecatus est; et Herodes rex, propter quod honorem non dedit deo, ab angelo dei percussus, scatens uermibus expirauit. ne, quia misericordia praedicatur, inultum omnino putarent homines et inpune peccari, timorem posuit ostendens ad hoc dari ueniam delictorum, ut quasi ex mortuis uiuificati postea abstinerent se a contrariis, ut id elaboretur, ne quis hinc cum crimine exeat, quia ad iudicium uenietur. haec enim uni cuique sententia inputatur, in qua defungitur. quoniam igitur noua lex plenitudinem habet misericordiae, ne contemptui duceretur ab amatoribus peccatorum, in supra dictos uindicauit. uetus uero lex, quamquam ad uindictam data sit, quibusdam tamen ignouit, ne omnino crudelis duceretur, sed in plures uindicauit, quia sensus eius ad ulciscendum promptus est.