Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, causa ostendit Caiphae, qui, cum esset homo pessimus, profetauit. quare? inquit, (quia princeps erat sacerdotum\'. et iterum multum distare inter diaconum et sacerdotem liber adprobat, quem dicimus Actus Apostolorum. cum enim ex Samaria credidissent Philippo praedicanti, diacono ab apostolis ordinato: miserunt. inquit, ad Petrum et Iohannem ut uenirent et his. qui crediderant, darent spiritum sanctum per manus inpositionem.
Sed inscii, credo, scripturarum aut inmemores legis haec defendunt. recordari ergo debet qui ista putat asserenda, quid Leuitis acciderit cum taliter saperent. cum enim nihil inter sacerdotes et leuitas interesse praesumerent, deo iudice hiatu [*](4 cf. I Tim. 3, 1-7 14 cf. Ioh. 11, 51 17 cf. Act. s. 14. 15. 17 24 cf. Num. 16, 31—35 ) [*](del. P) [*]( 1 pr(a)esbiteri X 2 et alt. om. X 3 intellegis X 4 qaam (corr. quando) M 7 quam] quas G, (corr. qua) A cum praesbiros C cumpresbiteros N (corr.), FB hos Vindob. 1044 hoc codd. (corr. hunc A) consacerdos X (corr. A consacerdotem) 8 miBistria JY 9 iudici dicere] iadicere N (corr.) 10 alexandriam MNFB alexandream C totum X 14 quare? \'quia\', inquit, \'princeps erat sacerdotum\' mauult Engelbrecht 15 adprobabat M 17 praedicante X 18 et alt.] ex C 19 crederent CNX 20 inpotiorem CF 21 scriptura X (corr. A scripturae) leges C 22 defundunt CNX istat M 23 accederit X (corr. A) 24 hia.tu M )
Uides quid pariat uana praesumptio? inmemores enim elatione mentis, eo quod uideant Romanae ecclesiae se esse ministros, non considerant quid illis a deo decretum sit et quid debeant custodire, sed tollunt hoc de memoria adsiduae stationes domesticae et officialitas, quae per suggestiones malas seu bonas nunc plurimum potest. aut timentur enim, ne male suggerant, aut emuntur, ut praestent. hi sunt qui faciunt eos ordinis sui non considerare rationem. dum enim per adulationem obsecuntur illis inlicite, praecipites illos faciunt, ut plus sibi putent licere, quippe cum uideant non sic deferri sacerdotibus, ac per hoc anteferri se putant.