Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, causa ostendit Caiphae, qui, cum esset homo pessimus, profetauit. quare? inquit, (quia princeps erat sacerdotum\'. et iterum multum distare inter diaconum et sacerdotem liber adprobat, quem dicimus Actus Apostolorum. cum enim ex Samaria credidissent Philippo praedicanti, diacono ab apostolis ordinato: miserunt. inquit, ad Petrum et Iohannem ut uenirent et his. qui crediderant, darent spiritum sanctum per manus inpositionem.

Sed inscii, credo, scripturarum aut inmemores legis haec defendunt. recordari ergo debet qui ista putat asserenda, quid Leuitis acciderit cum taliter saperent. cum enim nihil inter sacerdotes et leuitas interesse praesumerent, deo iudice hiatu [*](4 cf. I Tim. 3, 1-7 14 cf. Ioh. 11, 51 17 cf. Act. s. 14. 15. 17 24 cf. Num. 16, 31—35 ) [*](del. P) [*]( 1 pr(a)esbiteri X 2 et alt. om. X 3 intellegis X 4 qaam (corr. quando) M 7 quam] quas G, (corr. qua) A cum praesbiros C cumpresbiteros N (corr.), FB hos Vindob. 1044 hoc codd. (corr. hunc A) consacerdos X (corr. A consacerdotem) 8 miBistria JY 9 iudici dicere] iadicere N (corr.) 10 alexandriam MNFB alexandream C totum X 14 quare? \'quia\', inquit, \'princeps erat sacerdotum\' mauult Engelbrecht 15 adprobabat M 17 praedicante X 18 et alt.] ex C 19 crederent CNX 20 inpotiorem CF 21 scriptura X (corr. A scripturae) leges C 22 defundunt CNX istat M 23 accederit X (corr. A) 24 hia.tu M )

197
terrae absorti sunt Chore et consentientes ei, et CCL uiros torrens ignis simul consumsit, et Ozias rex, cum opus sacerdotale praesumeret, lepra perfusus est, ut hoc utique exemplo ceteri territi non auderent quod concessum non est praesumere. nunc enim uidemus diaconos temere quod sacerdotum est agere per conuiuia et in oratione id uelle, ut respondeatur illis, cum istud solis liceat sacerdotibus. diaconii enim ordo est accipere a sacerdote et sic dare plebi.

Uides quid pariat uana praesumptio? inmemores enim elatione mentis, eo quod uideant Romanae ecclesiae se esse ministros, non considerant quid illis a deo decretum sit et quid debeant custodire, sed tollunt hoc de memoria adsiduae stationes domesticae et officialitas, quae per suggestiones malas seu bonas nunc plurimum potest. aut timentur enim, ne male suggerant, aut emuntur, ut praestent. hi sunt qui faciunt eos ordinis sui non considerare rationem. dum enim per adulationem obsecuntur illis inlicite, praecipites illos faciunt, ut plus sibi putent licere, quippe cum uideant non sic deferri sacerdotibus, ac per hoc anteferri se putant.

\'Sed testimonio\', inquit, diaconi fit pre-sbiter\\ quasi istud ad praerogatiuam pertineat magnitudinis. legimus enim ad plebem dixisse Petrum apostolum: eligite, inquit, ex uobis quos constituamusdeseruire minsteriis ecclesiae, nolo dicere (mensis\'. ecce laicorum testimonio creati sunt diaconi. et apostolus eum, qui ordinandus dicitur episcopus, [*](2 cf. II Par. 26, 19-21 22 cf. Act. 6, 3 24 cf. Act. 6, 2 )[*](aff. P) [*](1 obaortiti (pr. ti eras. [?J) M et alt. om. GA CCL om. X 4 coJnsenSODl FB 5 uidimus X (A corr.) timere CNFB tenere GA 6 in om. M orationem (corr.) M 7 istus N (corr.), G, A (corr.) diaconi CX ergo N 8 accepere (corr.) M dari C pIe... (bi a. ras. < M 9 pareat CNX 12 Mkaidtie M 13 euggesaiones M 15 soggeserant CN suggesserant X (corr. A) liii CFB 16 adolationem NGA 17 obsequnntur CN 18 dififerre N 19 se potant] reputant X 20 sit X 21 perteneat CF 22 elegitte (corr.) M 23 mysteriis FB 25 dicitur (in rag.) N )

198
etiam testimonium uult habere gentilium; sic enim ait: oportet enim hunc et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. omnium est ergo testimonium dare et non tamen omnes hoc honore digni sunt. iudicare enim omnes possunt et non tamen omnes possunt esse quod iudicant. potest enim pictor bonus pictor iudicari ab illo, qui pingere nesciat, et coraula melior alio coraula adprobari ab eo. qui alterius sit artis; ita et testis potest esse creandi presbiteri qui inferior ordine est.

Est iterum, quo inflentur et putent sibi multum deberi: 10 \'a nobis\' enim. inquiunt, \'perducuntur qui ordinandi sunt\'. ut. dum lateri illorum saepti sunt, honore digni uideantur. fac uerum esse; quasi officialis enim ab episcopo mittitur, ut obsequium praebeat ordinando. nam et imperator, ut imperator appareat, ordinatur obsequio militari; non tamen melior nec par exercitus imperatori. nam et Aman. cum esset clarus in honore militari, a rege missus est ut Mardocheo in obsequium iret. ut quantum dignus esset Mardocheus, ex huius obsequiis nosceretur; ita et diaconi creandis presbiteris in obsequium mittuntur, ut dignos eos fieri sacerdotes omnes intellegant. exceptis enim sacerdotibus, quibus obsequium debent, omnibus praeponuntur diaconi. [*]( 1 I Tiin. 3, 7 16 cf. Esth. 6, 10 ) [*](tltj. P) [*]( 1 unIt om. GA si C 3 qui om. M ergo] enim N 6 iudicare (corr. rec.) M 7 nescit X coranla pr.] corla C cora.ula N coraula alt 1 choraula FB 8 sit] est N praesbiri C 9 ordini (alt. i a. /.) M 10 quod GA infletur FB 18 factam NX officialrs N 14 praebeatur (corr. praebeator C) dinando MC nam] hic incipit rursus P ut imperator] ut interpretatur P om. X 15 appareat ordinatur] appari aut orientur C ordinator GA 16 par] est add. P imperatori] militari P clarius G, A (corr.) 18 lignusj dignius P dignum M an legendum dignior? 19 obse\'lniUlt M 21 enim om. X . 22 diaconibus N )

199
CII. CONTRA NOUATIANUM.

Dicunt discipuli sui ad Iesum: domine, uis dicimus, ut descendat ignis de caelo et consumat eos, sicut fecit Helias? et respondit illis dominus dicens: nescitis quali «piritn estis. filius enim hominis non uenit animas perdere. sed saluare. cum dignum utique esset uindicare in Samnritanos non suscipientes eum, dominus tamen. quia ad misericordiam dandam aduenit, sententiam amouit. ut de cetero corrigences emendarentur. et profeta Heliseus indignatus pueris, qui ei contumeliam faciebant. deo iudice uindicauit in eos. ut eo loco ab ursis comederentur, ubi silua esse negatur. dominus autem oblatae sibi meretrici pepercit. ei uidelicet, quam in adulterio se deprehendisse maiores Iudaeorum dixerunt, ut. quia pia praedicatio inciperet, non condemnandum, sed ignoscendum doceret. nam per Moysen data lex, quia iustitiam hahuit ad uindictam, in primordiis suis seueritatem exercuit, quia et in illum, qui sabbatis exiit ligna colligere, funebriter uindicauit et in filium Aegyptiae, qui blasphemauerat in deum, similiter ultionem dedit et in causa fusilis uituli percussit filios Israhel.

Una quaeque ergo lex inter ipsa primordia sensum suum plenum ostendit, ut uetus lex, quia ad uindicandum promptior erat, inter initia sua asperior nideretur, ut metu incusso diligentes et sollicitos faceret auditores suos. nona [*](2 Loc. 9, 54 4 Luc. 9, 55. 56 9 cf. IIII Reg. 23, 24 12 cf. Ioli. P, 3-11 17 cf. Num. 15, 82-86 18 cf. Leu. 24. 10-14 19 cf. Ei. 32, 27 ) [*]( 1 nouicianum P nouationum M 3 discendat C consummat C 4 quali (corr. qualls) P quale X 6 ifcaque P 7 sarita (corr. samarita) Jf excipientcs NX • qui NX ad om. P 8 et sententiam X 9 .\'t] ut N indignatis G, A (corr.) 11 nt] in (corr.) M 13 iudae M 14 iociperit (corr.) N 15 data est N, G icorr.) lex om. M iustitiam habuit (corr. iuatum fuit) N 16 ad] om. (add.) C eras. N eiorcere N 17 ftinebreuiter C, N (corr.), X (corr. B) 18 blnspheinauera»t N 19 uitulii C (corr.), G, A (corr.) nitnli. N 22 suam om. M 23 prum(p)tior CX initia] ipsa initia P ..sua M uiderat M )

200
uero, propter quod pia et ad misericordiam facilis est, primordia sua mitissima et clementissima demonstrauit, ut ipsa oblectatione omnes ad indulgentiam prouocaret. postea autem et illa, quae asperior uisa est, propter fragilitatem humani generis non solum rigorem suum molliuit. sed et humanam et piam se praestitit et haec, quae clemens uisa est, aliquando uindicauit. Anania etenim cum Sapphira uxore sua diuinitus caesi sunt; et Etimas magus, incredulus et dei legi repugnans. domini iudicio et uirtute caecatus est; et Herodes rex, propter quod honorem non dedit deo, ab angelo dei percussus, scatens uermibus expirauit. ne, quia misericordia praedicatur, inultum omnino putarent homines et inpune peccari, timorem posuit ostendens ad hoc dari ueniam delictorum, ut quasi ex mortuis uiuificati postea abstinerent se a contrariis, ut id elaboretur, ne quis hinc cum crimine exeat, quia ad iudicium uenietur. haec enim uni cuique sententia inputatur, in qua defungitur. quoniam igitur noua lex plenitudinem habet misericordiae, ne contemptui duceretur ab amatoribus peccatorum, in supra dictos uindicauit. uetus uero lex, quamquam ad uindictam data sit, quibusdam tamen ignouit, ne omnino crudelis duceretur, sed in plures uindicauit, quia sensus eius ad ulciscendum promptus est.

Sine dubio igitur maior gratia nouae legis est quam fuit ueteris. si ergo maior gratia est, quo modo negatur hoc [*](7 cf. Act. 5, 5. 10 8 cf. Act. 13, 11 9 cf. Act. 12. 22. 23 13 cf. Kom. 6, 13 ) [*]( 1 uero] ergo N piat (corr.) C et otn. CNX 4 asjicrior] superior X o ct pr. om. X 7 aBDaniam C in (add. ne2) aauaDiain N saphira CSX 8 ethimas (con. m2 elymas) V etjmas (corr. rec. clemaB) M atrmas (sic) C tymas N thimaa X lege (eorr. rec.) M 9 domini] dfii (corr. dO C 12 peccare X 18 dilectorum C 14 a om. C ut id] ut C uti X elaboretar) laboretor C liberare(n)tar A 16 senteutiam FB defangitar (corr. de6nitur) X 17 ne] non (corr.) N 18 duceret M 20 quibus (corr. AmZ) X 21 oliBcendom C ttliscendani FB prump.tu (a add. rec.) M prum(p\'тtus CNX 23 elegis (corr.) C esh C fuit om. X )

201
piaestare posse, quod praestitit illa, quae minorem gratiam habuit? erat enim propensior in seueritate. itaque si ista paenitentibus ignouisse probatur, qui fieri potest ut ista, quae clemens est, non recipiat paenitentes? nam et Iudaei filii dei appellati sunt, qui per Moysen et in nube et in mari baptizati apostoli Pauli auctoritate leguntur. legem enim accepturi procul dubio purificati noscuntur, ut de cetero acceptae legis redderent rationem et, si qui peccarent, per paenitentiam se reformarent dicente domino per Eseiam profetam: paenitentiam habete qui erratis et conuertimini. sed forte e contrario dicitur: \'paenitentia quidem praedicata est, non tamen remissio\'. si ergo paenitentia praedicata a deo est, est fructus agentibus paenitentiam; nec enim superuacue hoc dominus commoneret porro autem sciens dominus conuersis dari debere peccatorum remissa, hoc praecepit, quippe cum dixerit: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. itaque est fructus paenitentiae, sicut claruit, conuersis ad deum. exclusa est ergo Nouatiani impie conposita adsertio, qua uerborum domini sensum inuertit dicens: \'ait dominus: qui me negauerit, et ego negabo eum\', ut si aliquis Christianus, quacumque ex causa negauerit, iam redire non possit aut certe reuertens minime suscipiatur.