Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam ergo ad utrumque facti sumus possibiles, ut per neglegentiam delinquamus, si quod bene audire et uidere debemus, male, id est extra naturam audiamus et rationem, per uigilantiam autem naturae bonum custodiamus, et cauti esse semper non possumus, quia, sicut dixi, ad utrumque facti sumus possibiles, si peccamus, non iam condemnamur, nisi iterum delinquamus, iam quasi perditores. qui enim semel peccauerit, reparare se debet ne denuo peccet, ne par sit ei qui se uicerat, ut iterum si non peccet, iam superior habeatur, quia semel elisus bis triumphauit. haec iustitia est ut, quia conluctatio in mundo est, qui propensior est in non peccando coronetur.