Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Natura ergo hominum proprio arbitrio remissa est, ut possit facere quod uult, ut si bonum naturae suae exercitatio melioret, honoris sit, si autem infirmet uigorem suum, contumelia dignus habeatur huius modi. facit enim quod contra se sit. non est minimum quod concessum est homini, ut cum recta sequitur, gaudeat in sese per id, quod opere suo uidet se meliorem, aut certe sibi inputet, qui cum potuit, non dedit operam ut melioraret se bonis. si autem homo potestatis suae non esset, subiectus fuerat necessitati, ut neque boni operis haberet gloriam neque mali poenam, sed fuisset unus ex pecoribus.