Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Itaque deus bonus omnia quae fecit bona sunt. unde ergo malum? nihil est malum nisi praeuaricatio boni, dum inconcessa praesumuntur aut concessa inordinate fiunt, ut alibi mandatum alibi fiat: quando quod in uxore concessum est fit in meretrice; et quod deo offerendum erat offertur diabolo; et cum quia non tollit suum, sed alienum; et cum praeuaricatorem occidi liceat, occiditur innocens. nulla igitur natura probatur malum. uoluntas autem est accidens naturae concepta ex causis, quae male mouetur, dum excedit modum, ut illa gerat quae naturae suae non sunt. causae autem praeuaricationis oriuntur ex sensibus, quando aliquid male uidemus aut audimus. quem errorem haec res facit, quia homo non est deus, qui solus errare non potest. [*]( 15 Esai. 42, 14 ) [*]( 1 sunt pr. om. MCNX 2 poasunt Cml, F possent Ghnl semina his] seminabis M 3 perfectus F perfecta X 8 clementia eius M contamelias] quid Bit add. M 10 condidisBe se (se eras.) C 17 est malum] malum est OA 18 inordinatae CF 22 praeuaricator est MFA igitur om. X 28 accedene NX 24 mala C monentur Bm3 excidit Cml, NF )
Natura ergo hominum proprio arbitrio remissa est, ut possit facere quod uult, ut si bonum naturae suae exercitatio melioret, honoris sit, si autem infirmet uigorem suum, contumelia dignus habeatur huius modi. facit enim quod contra se sit. non est minimum quod concessum est homini, ut cum recta sequitur, gaudeat in sese per id, quod opere suo uidet se meliorem, aut certe sibi inputet, qui cum potuit, non dedit operam ut melioraret se bonis. si autem homo potestatis suae non esset, subiectus fuerat necessitati, ut neque boni operis haberet gloriam neque mali poenam, sed fuisset unus ex pecoribus.
Quoniam ergo ad utrumque facti sumus possibiles, ut per neglegentiam delinquamus, si quod bene audire et uidere debemus, male, id est extra naturam audiamus et rationem, per uigilantiam autem naturae bonum custodiamus, et cauti esse semper non possumus, quia, sicut dixi, ad utrumque facti sumus possibiles, si peccamus, non iam condemnamur, nisi iterum delinquamus, iam quasi perditores. qui enim semel peccauerit, reparare se debet ne denuo peccet, ne par sit ei qui se uicerat, ut iterum si non peccet, iam superior habeatur, quia semel elisus bis triumphauit. haec iustitia est ut, quia conluctatio in mundo est, qui propensior est in non peccando coronetur.
Nihil ergo in dei opere malum ac, si a quibusdam mala quaedam dicantur, ut uenenum, ut tenebrae — quia enim corpora [*](22 cf. Eph. 6, 12 ) [*](1 ergo] autem X 2 si] sibi C exerci.tatio M eiercitatio (a in rae.) N 3 melior et MCNG melioret (et m2 in rcu.) B honoris sit] honore sit dignus P honor.i (ei m2) sit B 5 se] rem NX 6 ae sed X 7 se] re F rem X 7 qui-melioraret om. X 8 opera N melioraret] meliora (a eras.) sit C se] ipse (ip 8. I.) C rem X boni (b mJS in rcu.) B potestati N 9 bonus Cml 18 si quod] sicut GA 1% et] add. g. l. \'f. exx C 15 natura N 16 possnmna (corr. poMimns) C 17 condemnamos X 18 perditare (are m2 in ras.) B 20 ut] at C 21 qui M elisBus 14 elisas est (est eras.) X triumphabit X 24 at B )
Igitur omnis qui conluctatur in mundo sic eniti debet, ne in re aspera uictus abscedat et fiat reus, uix aut tarde se reparans, et forte inter haec proueniat exitus, et exeat hinc cum peccato. qui enim omni uirtute renititur, si elisus forte fuerit, quasi uir cadit, nec suscenset ei quis, sed hortatu quodam animum eius reparat. uidit enim eum propositum habuisse uincendi et sperat talem posse proficere ad uictoriam, quem non sine fatigatione sui hostis elisit. qui enim facile uincitur non habet animum resistendi nec uincitur, sed consentit. hic acerbius peccat, huius modi uix ad ueniam admittendus est, qui uotum habet delinquendi. qui enim id meditatur ne peccet, etiam si peccauerit, non aspere peccat. diligentibus enim aliquando minora peccata subrepunt. quanto enim minora sunt, tanto magis subtiliora, et dum contemnuntur, non uitantur. maiora enim longe apparent, ac per hoc qui in maioribus peccat, uoluntatis eius est crimen.
Sane quoniam superius peccata ex sensibus ortum capere diximus, dum contra legis imperium uel rationem aliquid aspicimus aut audimus, id est si solem uidentes adorandum eum putemus propter pulchritudinem eius, tunc male uidemus, quia ad iniuriam pertinet creatoris communis, ut quod illi soli debitum est deputetur creaturae, quippe cum [*](1 possuntj ai add. P dicatur scripsi, dicantur codd. 2 ant] et NX uel] et X 3 dicitur N dicatur X o testum MN 7 in mundo bis Cml reniti M nec NF 8 se] rem NX 11 Bucc»enset (cc m ras. i eras.) C Bustinens et N sustinens X 12 uidi N uidet B 15 acoerbius (gloBB. grauius) M acerbior Cml aceruior NX 17 id] cottidie P om. N nec M 18 aspera C dil. enim] qui (corr. quae) dil. enim C qui dil. enim NX 19 aliquando-peccata in ras. (m. rec.?) C 20 condemnuntur C utuntur C )
Fecit, quia est opifex; aut negetur, si non est. sed esse ipsa opera manifestant. fecit ergo ut esset quod ante non erat, quia sine dubio melius est esse, quam non esse. sed dicitur: <inane fuit aliquid ubi faceret, aut quid prius erat ubi fecit?\' hoc uas electionis paucis absoluit. ait enim cum de deo esset sermo: in ipso uiuimus et mouemur et sumus, hoc est omnia esse in deo, quia ubique est et ante omnia solus, aeternus, inuisibilis omni creaturae.