Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Deus hoc est quod nulla attingit opinio. plus est enim quam quicquid dici poterit aut cogitari. sed dicamus aliquid, quod licet impar sit, tamen ex aliqua conueniat ratione his quae de deo digna uidentur. nam una quaeque natura pro capacitate sui suspicatur de deo, ut quantum natura distat a natura, tantum distet sententia a sententia quid deus sit. quia enim super omnia est, necesse est ut omnium mentes excedat. homines enim, quantum possunt aciem mentis extendere, aspiciunt quid deus sit opinione, non definitione; angeli autem qui superiores hominibus sunt, quia plus aliquid de deo sentiunt, non est dubium; archangeli uero eo ipso amplius; cherubin autem et seraphin, quae potentiae iuxta deum esse dicuntur, maiora de deo sentiunt, non tamen conprehendunt penitus quid deus sit, quia nemo nouit patrem nisi filius, nec filium quis nisi pater.
Igitur est deus, sicut hominibus uidetur, spiritus natura simplex, lux inaccessibilis, inuisibilis, inaestimabilis, infinitus, perfectus, nullius egens, aeternus, inmortalis omni modo, a quo omnia initium consecuta sunt; uenerandus, diligendus, metuendus, extra quem nihil est, immo in quo sunt omnia quaequae sunt sursum, deorsum, summa et ima; omnipotens, omnitenens, uere in omnibus diues, quia nihil est quod non eius sit; bonus, iustus, misericors: bonus, quia fecit existere quae non erant; iustus, quia quae fecit, ut proficerent, proprio [*](8 cf. Ioh. 3, 81 15 cf. Matth. 11, 27. Luc. 10, 22 18 cf. I Tim. 6,16 ) [*](2 smgulorum capitulorum sectiones ipse constitui est alt.) eat deus C 5 de eras. N 6 angelorum n. d. a n. hominum P 8 excidat C, Fm1 12 ipse Cml ipsi NX 20 omnium X 23 omnia teaena B )