Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Itaque deus bonus omnia quae fecit bona sunt. unde ergo malum? nihil est malum nisi praeuaricatio boni, dum inconcessa praesumuntur aut concessa inordinate fiunt, ut alibi mandatum alibi fiat: quando quod in uxore concessum est fit in meretrice; et quod deo offerendum erat offertur diabolo; et cum quia non tollit suum, sed alienum; et cum praeuaricatorem occidi liceat, occiditur innocens. nulla igitur natura probatur malum. uoluntas autem est accidens naturae concepta ex causis, quae male mouetur, dum excedit modum, ut illa gerat quae naturae suae non sunt. causae autem praeuaricationis oriuntur ex sensibus, quando aliquid male uidemus aut audimus. quem errorem haec res facit, quia homo non est deus, qui solus errare non potest. [*]( 15 Esai. 42, 14 ) [*]( 1 sunt pr. om. MCNX 2 poasunt Cml, F possent Ghnl semina his] seminabis M 3 perfectus F perfecta X 8 clementia eius M contamelias] quid Bit add. M 10 condidisBe se (se eras.) C 17 est malum] malum est OA 18 inordinatae CF 22 praeuaricator est MFA igitur om. X 28 accedene NX 24 mala C monentur Bm3 excidit Cml, NF )

15

Natura ergo hominum proprio arbitrio remissa est, ut possit facere quod uult, ut si bonum naturae suae exercitatio melioret, honoris sit, si autem infirmet uigorem suum, contumelia dignus habeatur huius modi. facit enim quod contra se sit. non est minimum quod concessum est homini, ut cum recta sequitur, gaudeat in sese per id, quod opere suo uidet se meliorem, aut certe sibi inputet, qui cum potuit, non dedit operam ut melioraret se bonis. si autem homo potestatis suae non esset, subiectus fuerat necessitati, ut neque boni operis haberet gloriam neque mali poenam, sed fuisset unus ex pecoribus.