Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Deus hoc est quod nulla attingit opinio. plus est enim quam quicquid dici poterit aut cogitari. sed dicamus aliquid, quod licet impar sit, tamen ex aliqua conueniat ratione his quae de deo digna uidentur. nam una quaeque natura pro capacitate sui suspicatur de deo, ut quantum natura distat a natura, tantum distet sententia a sententia quid deus sit. quia enim super omnia est, necesse est ut omnium mentes excedat. homines enim, quantum possunt aciem mentis extendere, aspiciunt quid deus sit opinione, non definitione; angeli autem qui superiores hominibus sunt, quia plus aliquid de deo sentiunt, non est dubium; archangeli uero eo ipso amplius; cherubin autem et seraphin, quae potentiae iuxta deum esse dicuntur, maiora de deo sentiunt, non tamen conprehendunt penitus quid deus sit, quia nemo nouit patrem nisi filius, nec filium quis nisi pater.