Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Igitur est deus, sicut hominibus uidetur, spiritus natura simplex, lux inaccessibilis, inuisibilis, inaestimabilis, infinitus, perfectus, nullius egens, aeternus, inmortalis omni modo, a quo omnia initium consecuta sunt; uenerandus, diligendus, metuendus, extra quem nihil est, immo in quo sunt omnia quaequae sunt sursum, deorsum, summa et ima; omnipotens, omnitenens, uere in omnibus diues, quia nihil est quod non eius sit; bonus, iustus, misericors: bonus, quia fecit existere quae non erant; iustus, quia quae fecit, ut proficerent, proprio [*](8 cf. Ioh. 3, 81 15 cf. Matth. 11, 27. Luc. 10, 22 18 cf. I Tim. 6,16 ) [*](2 smgulorum capitulorum sectiones ipse constitui est alt.) eat deus C 5 de eras. N 6 angelorum n. d. a n. hominum P 8 excidat C, Fm1 12 ipse Cml ipsi NX 20 omnium X 23 omnia teaena B )

14
libertatis arbitrio dimissa sunt — quia non tam perfecta sunt ut labi non possint, semina his legis inesse decreuit naturaliter addens auxilium manifestatae legis, ut auctoritas eius profectus esset hominibus —; misericors uero, quia peccantibus non facile reddit, sed sustinet ut conuersis ignoscat. est et seuerus, ut terrore quae ab eo bene condita sunt conseruentur, ne neglegentia pareret uitae praecipitium, et, ne quod mirabilius est praetermittam, tanta est eius clementia, ut contumelias passus ab his quos fecit sufferat et prior uocet eos ad pacem. numquid non maioris uirtutis hoc est, quam condidisse creaturam? in quo si permaneret, nimia bonitas eius obesset creaturae. unde aliquando diligi, aliquando timeri se uult, ne aberrantes ab eo depereant. hinc est unde, ne patientia eius non utique ad damnum ipsius, sed ad nostrum omnino contemnenda putaretur, ait: tacui; numquid semper tacebo?