Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

LXVIII = LXXXII [*]( 3 Matth. 25, 12. cf. Luc. 13, 25 5 Matth. 25, 11 Matth. 25, 12 7 Matth. 24, 42 ) [*]( 2 hos eciam K dicatur] dicat D dicet] dixit K dicit a 3 quod om. K 4 dicitur K Dcscire] scire Ka 5 quod] quia K om. a 7 itaque om. Ka 8 uester om. K est] in ras. K sit a 9 se nescire K 11 prosit Ka enim] omnino a 12 autem secltm 13 esset] est K )

463

LXVIIII. SALUATOB AIT: \'QVI NON RELIQVERIT OMNIA SUA.\', ID EST DOMUM ET AGRUM ET CETERA, NON POTEST MEUS DISCIPULUS ESSE\' ET CONTRA. EUANGELISTA: \'UENIT,\' INQVIT, \'IOSEPH AB ARIMATHIA, HOMO DIUES, QVI ET IPSE DISCIPULUS ERAT IESU, EXPECTANS REGNUM DEI\': QVID EST UT EUANGELISTA PROFITEATUR DISCIPULUM EUM, QVEM SALUATOR NEGAUIT? NAM ET ZACHEUS DIUES ERAT ET CORNELIDS CENTURIO DIUES ET MULIERES, QVAE ILLI MINISTRABANT DE FACULTATIBUS SUIS.

Hanc sensum paucis absoluit apostolus dicens: qui habent quasi non habentes sint et, qui utuntur hoc saeculo, quasi non utantur et, qui emunt, tamquam non possidentes. qui ergo haec sic habet, quasi non habeat, reliquisse uidetur. quando enim non praesumit de his neque se iactat, sed humiliter incedit non tantum habitu, sed et mente, dispensatorem se harum et ministrum datum intellegens omnia sua reliquisse uidetur. hoc enim relinqui dicitur, quod a desiderio recedit et gratiam non habet.

LXX. QVID EST UT SALUATOR DICAT MARIAE UOLENTI SE TANGERE CAUSA GAUDII: NOLI ME TANGERE; NONDUM ENIM ASCENDI AD PATREM\', CUM LEGATUR A CETERIS MULIERIBUS ET TACTUS ET ADORATUS?

Indignantis uerba sunt dicentis: noli me tangere. quamuis enim desideraret saluatorem, aliis tamen resurreetionem eius credentibus haec ad monumentum stabat plorans, quam iam gaudere oportuerat. audierat enim a Iohanne et Petro apostolis [*]( 1 Luc. 14, 33 4 Matth. 27, 57. cf. Lnc. 23, 51 9 cf. Luc. 8. 3 11 I Cor. 7, 29. Si; 30 21. 24 Ioh. 20, 17 23 cf. Matth. 9, 20. Lnc. 7, 38 26 cf. Ioh. 20, 11 ) [*]( 1 qui] ri quis a 7 eum diseipulura a 8 pr. et om. K diues et mtieree quae illi (illia a) miDietrabut de facultaiibus rais Ka et reliqua D 17 datum om. a 23 pr. et om. D et adoratus om. D 25 saluatorem om. (add. t. I.) D )

464
resurrexisse dominum. sic enim habes: et uidit linteamin et sudarium in unum locum et credidit; nondum enim sciebant scripturas, quia oporteret eum a mortui resurgere. sed Maria. quia non illum uiderat resurrexisse non credebat. nimius enim amor dubitare illam faciebat. denique;. quos diligimus, si incommodum patiantur, non eos euadere credimus; quos autem odimus, si iam prope morti sint, incredulum nobis est. Mariae ergo, quoniam obstupuerat et maerorem patiebatur prae amore, quam oportuerat sequi discipulorum fidem, primum se ostendit dominus, ut desineret a maerore, non tamen sine indignatione. hinc audit: noli me tangere, hoc est: \'carnalem sensum sequeris, a quo abstine te et spiritalia sequere, quae non uidentur\'. nondum enim, inquit, ascendi ad patrem.

Tale est hoc, quale illud Iohannis baptistae mittentis discipulos suos ad Iesum et dicentis: ite -et dicite: Iohannes baptista misit nos ad te dicens; tu es, qui uenturus es, an alium expectamus? sub sua persona discipulorum suorum agit causam. nec enim Iohannes dubitabat, qui dixerat: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, sed ut discipulis suis satis faceret, mittit illos suis uerbis, ut saluatoris ore firmaret, quod ipse de illo docebat, ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur. ita et saluator in se Mariam arguit dicens: nondum ascendi ad patrem, id est: adhuc cor tuum humi pressum, est, quae, si non uides, non credis\'. si enim ad deum cor eleuasset, resurrexisse dominum cum discipulis credidisset. [*]( 1 loh, 20, 6-9 11 Ioh. 20, 17 18. 24 Ioh. 20, 17 16 Luc. 7, 20 20 Ioh. 1, 29. .....) - ) [*](8 sciebat scripturam Ka oportebat Ka 4 uidebat Ka 7 mortem Ka 8 maria DK 9 propter amorem X per amorem a 12 quae ris Ka a quo um. Ka 15 Ioh.] beati Ioh. a 16 et alt. om. c 20 peccata Ka 26 qaae] quem a credea a. )

465

LXXI. QVID EST QVOD SALUATOR AIT: \'EGO SUM IANUA; QVI ANTE ME FUERUNT, FURES SUNT ET LATRONES\'? QVOD DICTUM UIDETUR PROPHETAS PULSARE.

Quia nemo uadit ad deum patrem nisi per fidem Christi, idcirco se ianuam dicit saluator regni caelorum. si ergo ianuae uerbis utitur, quid opus erat ut de anterioribus diceret: quotquot ante me fuerunt, cum nulla quaestio de praeteritis uerteretur, sed utique quasi praesens ianua de praesentibus quereretur? de Iudaeis enim dicit saluator, qui non per fidem, , sed per iustitiam legis in regnum dei se intrare putabant. ante saluatorem enim uenientes, id est ante illum stantes obtrectabant ei contradicentes, ut etiam alios a fide eius auerterent, unde fures et latrones appellati sunt. nam eo tempore haec dicta sunt, quo Pharisaei disceptabant cum illo, qui erat ex caeco, cui saluator oculos reddidit, quos natura negauerat, quem uolebant a fide saluatoris saluatoris dicentes non per hanc posse, quia sabbatum uiolat, sed per iustitiam legis intrari in regnum dei. tunc saluator: ego sum, inquit, ianua. per me si quis introibit, saluabitur et pascua inueniet; si quis autem aliunde intrare uolueritille fur est et latro.

Quo modo hoc ad personam pertinet prophetarum? numquid prophetae fuerunt fures et latrones? numquid prophetarum Christi doctrina per iustitiam legis sine fide deum promereri posse dicebat, qui Christum in carne uenturum -scierunt? hoc ergo de praesentibus dixit, ut quicumque ante [*]( 1 Ioh. 10, 7-8 5 cf. Ioh. 14, 6 7 Ioh. 10, 8 11. 24 cf. Rom. 9, 31 etc. 18 cf. Ioh. 9, 16 19 Ioh. 10, 9 20 Ioh. 10, 1 ) [*]( 7 jTiotquor (corr.) D 8 questio D 10 quaereretur Ka 11 regno D 16 cfcus D ex caeco illuminatus a 18 hunc K intrare a 20 sal uabitur et D utro solet itaque et ege.t (?) K om. a 28 fuerunt fures sr et latrones numquid prophetae om. K (add. m2 8. l. hoc etc. [?]), a ftrophetarum] om. K prophetae contra a 24 doctrinam a fide om. D 25 dicebat Engelbrecht dicebant DKa uenturum om. a ) [*]( L. Pa.-Attg. QUUlt. teat. ) [*]( 80 )

466
ipsum fuerunt astantes uel sedentes fures intellegantur et latrones. seuocantes enim illum, qui fuerat caecus, uolebant eum a fide saluatoris auertere dicentes: da honorem deo; nos scimus quia hic homo peccator est, quos ille arguit dicens: a saeculo numquam fuit auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. nisi hic esset a deo, non poterat facere quicquam. de hoc ergo, quia perseuerauit in fide, et de illis, qui dixerunt: haec uerba non sunt daemonium habentis; numquid potest daemonium caecorum oculos aperire? dixit saluator: sed non audierunt eos oues, illos utique, quos fures ac latrones appellauit. nam quo modo non audierunt prophetas oues, cum constet in scripturis omnes bonos oboedire prophetis et malos pseudoprophetis?

LXXII. APOSTOLUS DICIT CHRISTUM PRO OMNIBUS MORTUUM ESSE; SIC ENIM AIT: \'ERGO OMNES MORTUI SUNT ET PRO OMNIBUS MORTUUS EST\', IPSE UERO DOMINUS AIT: \'UENIT FILIUS HOMINIS DARE ANIMAM SUAM REDEMPTIONEM PRO MULTIS\': HOC MODO CONTRARIUM.

Uerba quidem diuersa sunt, sed unus est sensus, quo modo iterum uerba eadem diuersum habent sensum, ut puta: quod non est ex fide, peccatum est et: lex, ait, non est ex fide, nec tamen peccatum est. hos ergo, quos (multos) dixit saluator, ipsos apostolus \'omnes\' significauit. multi enim sunt. quia maxima pars ex omni populo et gente creditura est saluatori. istos apostolus credentes (omnes) nuncupauit; sic enim [*]( 3 Ioh. 9. 24 5 Ioh. 9, 32. 38 8 Ioh. 10, 21 10 Ioh. 10, 8 15 II Cor. 5, 14. 15 17 Matth. 20, 28 21 Rom. 14, 23 22 Gal. 3. 12 ) [*]( 2 euocantea D 5 fuit om. a quod aperuerit a 11 ac] et Ka 12 in om. Ka 13 oboedisse Ka malos (os in ras.) D pseudo prophetis DK 15 ait] dicit K 18 suam] add. dare D 20 sant diuersa K 21 quod] omne quod Ka 22 et—peccatum eat om. D 23 aaluator dixit K 24 significat K 25 credita a )

467
inter cetera ait: et pro omnibus mortuus est, his utique,. qui crediderunt et credituri sunt. est etiam et pro ipsis mortuus,. qui credere nolunt, sed dum illi beneficium non recipiunt, nolunt pro se mortuum esse Christum, ac per hoc non uidetur mortuus pro his, quibus nihil profuit, sed magis obfuit. pro his autem rite mortuus dicitur, quibus adquisita uictoria est, qui intellegentes mysterium deo gratias referunt per Christum dominum nostrum.

LXXIII. QVID EST UT DAUID DICAT: \'CONFUNDANTUR ET ERUBESCANT QVI DICUNT MIHI: \'EUGE, EUGE\', DOMINUS AUTEM EUGE\', INQVIT, \'SERUE BONE ET FIDELIS\', ET CETERA? QVOD DAVID PRO PROBRO ET MALO ACCEPIT, HOC SALUATOR BONIS MERITIS DIGNUM OSTENDIT?

Non ualde illud discrepat a superiore quaestione. unum enim uerbum diuersas habet significationes, sicut supra memoraui. obtrectatores enim Dauid, cum exitiis eius fauerent, gratulabantur malis eius. dum enim ille pressuras et angustias pateretur a Saul et a filio suo Abessalon, illi recte et bene fieri dicebant. tale est si aliquis dicat de eo, qui iniurias patitur: \'bene illi hoc est, gaudere in malis\', hoc est dicere: \'recte illi fit; sic enim meretur\'. simili modo et saluator laetus in bonis operibus meritum hominis pronuntiat dicens: euge, bone serue et fidelis. exultat enim, quia seruus digniorem se fecit, dicens: \'bene\', hoc est: \'recte egisti, uti maius meritum conlocares\'. unum igitur uerbum duabus contrariis causis aptatur. nam [*]( 1 II Cor. 5, 15 9 Ps. 69, 4 11. 23 Matth. 25, 21. 23 16 Quaest. 72 ) [*]( 1 et om. a 5 proficit K officit Ka 9 ut om. (add. a. I) D 11 inquit euge K 12 Dauid] dauid quod D probro et om. Ka 15 istud Ka 16 aicut supra memoraui om. K 17 eicessibus K 19 a alt. om. Ka Absalon Ka 22 laetus] hoc loco in ras. K 23 serue bone Ka 24 quia (a in ras.) D facit K 25 bene] aerae (add. euge s. I.) K uti] utinam Ka maius] ibi K 26 causis causis (alt. eras.) D ) [*]( 30* )

468
solemus de aliquo dicere: \'adiudicatus est, sed quo modo dicatur, causa aut subsequens aut praedicta declarat; aliquando enim ad bonum dicitur, aliquando ad malum, sicut et concupiscentia aliquando ad bonum, aliquando ad malum aptatur.

LXXIIII.

LXXIIII = XCVIIII

LXXV. APOSTOLUS LEGEM DATAM A MOVSE SANCTAM ET IUSTAM ET BONAM ET SPIRITALEM APPELLAT ET ALIBI DICIT: \'LEX ENIM IRAM OPERATUR\' ET: \'UBI NON EST LEX, NEC PRAEUARICATIO\'. SINE HIS ENIM ESSE SECURITAS EST.

Ipsa dicta conferens satis tibi debueras facere. nam sic solent dubii facere quaestiones, ut unius dicta et quem fas non est reprehendere repugnantia et inimica quaerantur. si enim apostolus legem sanctam et iustam et bonam et spiritalem uocat, uir omni laude praecipuus et undique ueiitate munitus, sufficeret hoc ad fidem; et de hoc quod uidetur contrarium sine obstinatione quaerendum erat.

Propositio enim haec inpunitatem peccandi uult. nam apostolus utique, cum legem fidei pro merito temporis et gratia praeferret apud Romanos, qui sub fide Christi in legem fuerant inducti — \'in legem\' dico, non eam quae naturalis est (nam utique in lege erant Romani, quam utique de Athenis decem uiri missi et post alii duo adtulerant, quae in duabus tabulis scripta erat, quae in Capitolio obrutae sunt), sed eandem, quae factorum appellatur, ut circumciderentur, [*]( 6. 14 cf. Rom. 7, 12. 14 8 Rom. 4, 15 22 cf. Lia. III 32. 6. 37, 4 ) [*]( 2 praedicta scripsi praedicatum D praedicata K praedicatio a 6 et ante sanctam add. Ka 9 hiis K enim his a 12 quae 1) 13 queratur D 16 et de hoc om. K uideturj add. autem de uerbo K add. in uerbis a 17 obstinatione] add. pie K add. et inuidentia a 19 temporis merito Ka 22 lege scripsi legem JUKa 23 attulerunt Ka 24 eratj est Ka 25 eandem scripsi eadem DE pam a )

469
sabbatum obseruarent et neomenias, discernerent escas, circa mundanda uasa essent solliciti, et cetera, quae continentur in lege huius modi —, hanc ergo legem dicit iram operari. propterea enim irato deo addita sunt haec, ut oneri essent perfidiae Iudaeorum; de tantis enim necesse est ut aliquid praetereat. unde apostolus Petrus: quid, inquit, inponitis iugum super ceruicem fratrum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare? denique dicit deus per Hieremiam prophetam: dedi illis praecepta 11011 non. post offensiones enim multas et temptationes in deum et contumelias factas Moysi et detractiones factas de deo haec data sunt, quae obseruarent, ut premeretur dura ceruix eorum et, quocumque se uerterent, legem haberent, ut nullum eis esset refrigerium.

Ut ergo ab hac illos lege tolleret apostolus: ubi, ait, non est lex, nec praeuaricatio, ut securi per conpendium possint deo seruire spiritaliter, (quia), inquit, \'legem Iudaeorum seruantes necesse est ut praeuaricetis; tanta enim sunt praecepta, quae impleri inpossibile est\\

Nam quo modo de ista lege diceret, quae naturalis est? — quam Moyses ideo scripsit, ut auctoritatem illius firmaret. non quia ante non erat, cum legamus uindicatum esse ante Moysen —, sed ut exponeret Romanos non debere uiuere iam sub lege, quos sub lege agere expediebat; non aliter enim possent seruare iustitiam. denique dicit ad eos: uis non timere potestatem? bonum fac et: qui contemnunt, ipsi sibi damnationem adquirunt.

Spiritalem ergo hanc legem dicit, quam et sanctam et [*]( 8 cf. Rom. 4, 15 6 Act. 15, 10 9 Ezech. 20, 25 15 Rom. 4. 15 22 cf. Gen. 7, 21. 19, 24 sqq. 25 Rom. 13, 3 26 Rom. 13, 2 28 cf. Rom. 7, 14. 12 ) [*]( 1 et om. a munienda D 3 operare D 10 enim offensiones Ka 11 factas alt. om. Ka 13 conuerterent Ka 15 ubi om. a 21 quam] nam Ka 23 romanis Ka 24 nec Ka posset seruari iastitia a )

470
iustam et bonam ostendit. haec est, quam naturalem diximus, quae prohibet peccari; dux est enim bonae uitae. huic addita lex fidei perfectum hominem facit. nam quia communi nomine nuncupatur lex haec, quam naturalem dixi, et illa, quae factorum lex dicitur, contra legem loqui uidetur apostolus, <sed> ne hanc inanire uideretur, sine qua uita haec gubernari non potest, dicit: scimus quia lex spiritalis est, ut illam, quam inanit. legem sabbati et circumcisionis et escarum et neomeniarum sciretur. illa enim idcirco spiritalis dicitur, quia omnia deponit peccata.

LXXVI. SI PROPTER DIFFIDENTIAM ET DETRACTIONES DURA ACCEPERUNT IUDAEI MANDATA, QVID PECCAUERANT FILII EORUM, UT ETIAM IPSI HIS MANDATIS ADSTRINGERENTUR?

Patribus data est lex, quae filiis similibus oneri esset. nam postea non minus, sed forte amplius in deum peccauerunt quam patres illorum. praescius enim deus filiis magis hanc legem dedit, quia illi omnes in heremo obierunt.

LXXVII. CUM SALUATOR DICAT: \'EGO PRO EIS ROGO. QVOS MIHI DEDISTI, NON PRO MUNDO ROGO\', IOHANNES APOSTOLUS CONTRA: \'HABEMUS\', INQVIT, \'ADUOCATUM APUD PATREM, DEPRECATOREM PRO PECCATIS NOSTRIS, ET NON SOLUM PRO NOSTRIS, SED PRO UNIUERSO MUNDO\': HOC CONTRARIUM UIDETUR.

Quamuis non longe discrepet sensus, tamen aliud est, quod dicit saluator, et aliud, quod adfirmat apostolus Iohannes. nam saluator rogat pro discipulis, ut a mali infestatione tuti [*]( 7 Rom. 7, 14 19 Ioh. 17, 9 21 I Ioh. 2, 1. 2 ) [*]( 2 peccare Ka 3 lege a 4 illa] haec K 5 sed add. a, om. DK 6 exinanire D 7 exinanit D 8 lei Ka neomeniorum D 9 deponitj punit Ka 12 dura] dum a acceperant a quia Da 15 lex est Ka 26 firmat a )

471
praestentur. denique sic dicit: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serues eos a malo. apostolus autem Iohannes aliud genus precationis inducit; ait namque: habemus aduocatum, qui postulat pro peccatis nostris et totius mundi. pro Christianis ergo duplici genere postulat, quia et pro peccatis illorum orat et ut tuti a diaboli infestatione praestentur. pro his autem, qui non credunt, haec sola deprecatio est, ut, cum pro peccatis suis et perfidia plecti merentur, bonitas et patientia dei expectet illos, si forte uelint corrigi. nec enim postulat ut ignoscantur illis peccata diffidentibus, sed ut dilationem accipiant longam, ut, si se emendauerint, dimittantur illis delicta. hoc ergo postulat pro illis saluator, quod diximus.

LXXVIII. IN EUANGELIO LEGIMUS ANGELUM DICERE AD MARIAM MATREM DOMINI, QVOD \'REGNI EIUS\', ID EST CHRISTI, \'NON ERIT FINIS\' ET DANIHEL EODEM SENSU DICIT DE HOC; AIT ENIM: TUNC EXURGET REGNUM AETERNUM, QVOD NUMQVAM CORRUMPETUR\' CONTRA APOSTOLUS DE DOMINO: \'CUM TRADIDIT\', INQVIT, \'REGNUM DEO ET PATRI. QVO MODO REGNUM AETERNUM HABEBIT, QVOD TRADITURUS DICITUR DEO ET PATRI?

In causa patris et filii, id est dei et Christi, traditio, non abolitio intellegitur. considera enim quo modo pater tradiderit filio regnum ipso hoc domino protestante: omnia enim, inquit, mihi tradita sunt a patre meo. si pater ergo desiit habere, cum tradidit, potest et de saluatore dici quia, cum tradidit, [*](1 Ioh. 17, 15 3 1 Ioh. 1, 1. 2 16 Luc. 1, 33 18 Dan. 2, 44 20 I Cor. 15, 24 26 Matth. 11, 27 ) [*](5 postulatur Ka 6 oratur Ka 8 mererentur a 9 dei om. a uellent a 10 non a postulatur Ka 17 eodem sensu] eadem a 18 de hoc om. a ait enim om. D 19 in §ternum a 20 tradi- derit Ka 26 hec a preatante D )

472
amisit. nam filius, postquam traditum sibi a patre regnum dixit, patrem adhuc praeferens ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. secundum hunc igitur sensum et filius non amittit regnum cum tradit, ut haec uera sint, et angelus et Danihel non discrepare ab hoc sensu dicuntur. qui enim horum testimonium detractandum putat, perfidia plenus est.