Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Sequitur guttur, per quod toto corpori uitale commercium et spiritus huius conmeatus infunditur. succedunt brachia et ualidi lacertorum tori, ualidae ad operandum manus et procerioribus digitis habiles ad tenendum. hinc aptior usus [*]( c ) operandi, hinc scribendi elegantia et ille calamus scribae uelociter scribentis, quo diuinae uocis exprimuntur oracula. manus est quae cibum ori ministrat, manus est quae praeclaris eminet factis, quae conciliatrix diuinae gratiae sacris infertur altaribus, per quam offerimus et sumimus sacramenta caelestia, manus est quae operatur pariter atque dispensat diuina mysteria, cuius uocabulo non dedignatus est se dei Helisaeus declarare dicente Dauid: dextera domini fecit uirtutem, [*]( D ) dextera domini exaltauit me. manus est quae fecit omnia, sicut deus dixit omnipotens: nonne manus mea fecit haec omnia? manus est totius corporis propugnaculum, capitis defensatrix. quae cum sit loco inferior, totum uerticem comit et honesto uenustat ornatu.
quia digne explicet pectoris cratem uentrisque mollitiam? aliter enim uiscera molliora non possent foueri et intestinorum sinus duris haut dubie ossibus laederentur. quid tam salutare [*]( E ) quam ut pulmo cordi finitimo limite iungeretur, ut, cum exarserit cor ira et indignatione, pulmonis sanguine atque umore citius temperetur? ideoque et mollis pulmo est, quia madet semper, simul ut rigorem indignationis emolliat. haec [*]( 5 Psalm. XXXXIIII 2 12 Psalm. CXVII 16 14 Esai. 66, 8 ) [*]( 1 toti WM\' corporis N\' 3 proceriobus C proeerioribus (ribus in ras. m2) P proceri opus G (proceris opuij m2) 4 hic CશM\' usus C 6 oraculo n 7 cibum ori ministrat ma in ras. min. spatii et nus est quae praeclaris extra u. C, cibum ... est quae orn. 91\' 8 enitet X 11 mysteria N\'S misteria cet. 13 qui C et (quae m2) G 14 omnia om. N 16 inferior N\'B inferiori eet. 17 comit C (i in ras.) 18 mol- . litiam C mollitiem cet. 19 moliora C possint (M\'M\' et (corr. m2) 91 20 haut B et m2 Pશ haud m2 GM aut GPilM ml cet. 23 ideoque et ΠΜS ideoque N\' (que eras. 2l) ideo B mollis II mollior X 24 haec ideo...p. 260, 17 remigio desunt in S. excidit fol.tim. 17 ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, rase. 1. ) [*](11)
Lien quoque cum iecore habet uiciniam fructuosam, qui [*]( F ) dum adsumit quo ipse pascatur, abstergit quidquid sordium deprehenderit, ut per fibras iecoris minutiores ciborum possint tenues atque subtiles reliquiae transire, quae uertantur in sanguinem uiribusque proficiant, non cum fimi sordibus egerantur. intestinorum uero circumplexi orbes et sine aliquo licet nodo sibi tamen inuicem nexi quid aliud nisi diuinam prospicientiam creatoris ostendunt, ut non cito esca pertranseat et statim ab stomacho decurrat? quod si fieret, iugis [*]( 141 A ) famis et continua uorandi libido hominibus gigneretur. exinanitis enim uisceribus et exhaustis, dum momentaria effusione uacuarentur, necesse erat inexplebilem atque insatiabilem cibi et potus generari cupiditatem, quam sine dubio mors matura sequeretur. ideoque prouide conficitur primum esca in utero superiore, deinde in iecore quoquitur eiusque uapore digestus transfunditur sucus eius m reliquas corporis partes eaque [*]( B ) substantia artus aluntur humani, quam Iosaphat accipiunt ad incrementum, senes ad perseuerantiam, relicum autem uelut superfluum per intestina deducitur et per illud ex transuerso ostium deriuatur.
denique etiam in Genesi arca Noe ad fabricam [*]( 1 obuiam CPVN\'B perstringere N\' prestringire C praestringere cet. 2 tamquam VN et m2 GP tam C et ml GP scrutari MSB et m2 GP uideamus CP 4 uicinam CV et (corr. m2) GP uitinam B 5 absterget WM aspergit CGP sordidum II (corr. m2 P) B 6 minutiores m2 GP munitioris GP ml CV munitiores cet. 7 reliquae CV et (corr. nl) GPW 8 non II et non N, fort. recte fimi II (f fimo Pm2) et fimo N 9 aegerantur CP ∗geręantur G (e alt. exp. m2) ueri C, om. B 10 necsi II (nexi GP m2); fort. necsi scripsit Ambrosius 12 ab stomacho (stomaco CP et ml G) IIM a stomacho (stomaco a ml) N\'S ad stomacQ B 13 fames N\'B et m2 GPJl 14 ezaustis CPV et ml GM 15 uacuantur N\'M cibi C (b ex p m3) 18 coquitnr GN 21 persiuerantiam C relictum C et (q 8. vt m2) P reliquum cd. 23 archa CViĮ\' )