Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et quia de astutia coepimus sermonem subtexere, qua [*]( 8SA ) unusquisque fratrem suum circumuenire et decipere nititur et in nouas se fraudes componere, ut quem ui optinere non potest circumscribat dolo et fuco quodam artis obducat, [*]( B ) fraudulentum illndillud polypi ingenium non praeteribo, qui uadoso in litore petram nanctus adfigitur ei atque eius nebuloso ingenio colorem subit et simili specie terga obductus inmerito piscium sine ulla suspicione fraudis adlapsos, dum nota non fuisse et saium opinantur, cassibus furtiuae artis includit et sinu quodam suae carnis intercipit. sic spontanea uenit praeda. et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum [*]( c ) qui ingenium suum saepe commutant et diuersas nocendi artes mouent, ut singulorum mentes sensusque pertemptent cum continentibus positi continentiam praedicantes, in coetu intemperantium tamquam deuii ab studio castitatis et demersi intemperantiae uolutabris, ut qui eos audiunt aut uident incauta facilitate se credant eoque citius labantur, dum declinare non norunt nec cauere quod noceat, cum grauior sit et magis noxia inprobitas fultum obumbrata ue]amine. [*]( D ) et ideo cauendi sunt qui crines suae fraudis et brachia longe lateque dispergunt uel speciem induunt multiformem. isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes et callidorum ingeniorum uestigia, quibus inretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit.

cancer quoque quas cibi gratia praestigias [*]( 7 Baa. 153 C (65 DE), cf. Arist. H. A. VIIII 37 (622 a, 8) 26 Bas. 153 AB (65 BC) ) [*]( 1 salutaribua C (t in ras.) 2 serpenti n (-te m2 G) serpente N 3 sermone C sermones GP qua CGશ\'B quia cet. 5 qu6 GN quae CF qui (OM. ui) -P optinere Cશ\'MS obtinere ce<. 8 nanctus (n exp.) CGVB, (n eras.) PN\'M 9 colore C 10 adtapsus CFSHf\' et (cotT. m2) Pશ\' 11 fortiuae C (v s. o M3) furtiuae S (u in ras.) 15 pertemtent CG 17 ad n (d exp. G, eras. F) a MS 18 ut Cm3 N et C m1 CPF 19 labantur C w3 labuntur C MtJ G (a pro e.!: a) cc<. 23 isti scripsi istius II et isti y )

157
instruit! namque et ipse ostreo delectatur et carnis eius epulum sibi quaerit. sed quia ut pinus? cibi moliri, [*]( E ) quoniam cum difficilis est uenatio tum periculosa - difficilis, quia testis ualidioribus esca interior includitur; nam uelut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura muniuit, quam medio testarum quodam sinu concauo nutrit ac fouet et quasi in quadam ualle diffundit ; et ideo cassa omnia temptamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla ui potest, et periculosum est, si chelam eius includat —, ad argumenta. confugit et insidias noua fraude [*]( F ) molitur. itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum in remotis locis ab omni iam contra solis radios diptycum illud suum aperiat et reseret claustra testarum, ut libero aere uisceris sui uoluptatem quandam capiat, et tunc clanculo calculum inmittens inpedit conclusionem ostrei ac sic aperta claustra repperiens tuto inserit chelas uisceraque interna depascitur.