Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Fecit ergo deus haec duo luminaria magna — possumus [*]( B ) accipere non tam aliorum comparatione magna quam suo [*]( c ) munere, ut est caelum magnum et mare magnum; nam et magnus sol, qui conplet orbem terrarum suo calore uel luna suo lumine nec solum terras, sed etiam aerem hunc et mare caelique faciem —, quae in quacumque parte fuerint caeli dilexit omnia et aeque spectantur a cunctis, ut ea tamquam suis tantum regionibus inmorari et sibi tantum adesse atque lucere singuli populi credant, cum similiter luceant uniuersis, ut nemo his propiorem alium quam ipse est[*]( D ) arbitretur. exemplum magnitudinis eorum euidens. quod omnibus hominibus orbis lunae idem uidetur. nam etsi interdum augeatur lumen eius atque minuatur, tamen eadem nocte qualis mihi adparet talis et omnibus. nam si longe positis minor uideretur, propius constitutis maior refulgeret, proderet angustiarum et exiguitatis indicium. etenim reliqua alia longe positi minora arbitramur, propius contuentes maiora sibi. quo magis finitimus fueris, eo tibi eius rei [*]( E ) quam ipsum magnitudo cumulatur. solis radius nulli propior, nulli longinquior est; similiter et lunae globus aequalis est omnibus. similis sol et Indis et Brittanis eodem momento uidetur, cum oritur, nec cum mergitur in occasum, minor adparet orientalibus quam occidentalibus nec occidentalibus, cum oritur, inferior quam orientalibus aestimatur. quantum distat inquit oriens ab occidente! haec inuicem sibi distant, sed sol[*]( F ) [*]( 1 Bas. 137 CD (58 DE, 59 A) 19 Bas. 140 A (59 B) Isid. de nat.rer.16.1 24PsaIm.CH12 ) [*]( 1 ergo deus duo haec N ergo haec deus duo C(?P deus ergo duo (oMt. haec) V 3 et mare magnum OM. C 4 sol. C 7 aeque N1 haec quae MS eaque njB 9 laceri C luceant N luceat J! 10 propiorem VMSB propriorem શ\'alt. eras.) cet 15 refulgeret et m 17 positi C (i pro ex t) 21 sol* C brittania Gશ M Isid. brittanue C m1 britannua V brittannis C m2 PB et (t pr. s. M.) M britannis SL? 22 mergitur 11 mergit B mj uergit B M<8 ce<. 23 orientalibus B in mg. m2 Diu. Uind., om. cet. 25 ab occasu Isid. )
nulli praesentior, nulli remotior est. neque te moueat quod tamquam cubitalis tibi orbis uidetur solis, cum oritur, sed considera quantum intersit spatii inter solem et terras, quod aspectus nostri infirmitas sine magno sui non potest transire dispendio. caligat aspectus noster: numquid sol caligat aut luna.? angustus noster obtutus: numquid ideo angustiora efficit quae uidentur? species minuitur, non magnitudo detrahitur. neque enim infirmitatem [*]( 75 A ) nostrae passionis passioni luminarium debemus ascribere. mentitur noster aspectus; noli ergo fidele eius aestimare indiciumiudicium, sed caelestium minor spectaculi figura, non sui forma. de summo uertice montium si subiectum oculis tuis campum spectare desideres atque illic armenta pascentia, nonne formicarum similia corpora iudicabis? si mare spectes e specula aliqua scriptum, nonne tibi nauium maximae inter caeruleos fluctus uela candentia refulgentes uelut columbarum uolantium [*]( B ) speciem eminus ponto uidentur obtexere? quid ipsae insulae, quae mare scriptum, terrarum arua diffundunt, quam angusto aestimantur fine concludi, quemadmodum rotunda apparent de asperis, spissa. de raris! has ergo infirmitates uisus tui pende, et eorum quae astruimus fidem ex te ipso arbiter iustus arcesses.