Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Aiunt autem plurimum referre utrum ortum generationis benefica signa uideant an malèficamalefica et noxia et in eo natiuitatis esse distantiam, quod benefici signi aspectus plurimum conferat, malefici et noxii plurimum noceat. sic enim eadem [*]( B ) signa, quae uenerantur, adpellare consuerunt; necesse enim habeo eorum uti nominibus quorum utor adsertionibus, ne ignorata magis quam uacuefacta atque destructa sua argumenta commemorent. itaque cum illum uagum celeremque motum non queant conprehendere, saepe fit, ut per illam puncti et momenti incomprehensibilis subtilitatem ponant benefici signi aspectum, ubi grauis atque nocituri incurrat [*]( c ) offensio. et quid mirum si homines luduntur, ubi signa innoxia blasphemantur ? quae si sui natura noxia esse creduntur, deus ergo summus arguitur, si fecit quod malum est et fuit inprobitatis operator: si uero ex sua uoluntate putantur adsumpsisse quod noceat insontibus et nullius adhuc facinoris pessimi sibi consciis, quibus poena ascribitur antequam culpa, quid tam inrationabile, quod etiam inrationabilium bestiarum excedat inmanitatem, ut usus fraudis aut gratiae non meritis hominum [*]( D ) deputetur, sed signorum motibus deferatur? nihil, inquit, ille deliquit, sed noxia eum stella conspexit. Saturni ei sidus quaerunt: auertit se paululum et aerumnam abstulit, crimen absoluit.

sed haec eorum sapientia telae araneae comparatur, in quam [*]( 13 cf. Procop. Gaz. 93 B 23 Bas. 132 B (55 E, 55 A); cf. Stob. Flor. LXXXII 15 ) [*]( 1 ortum Oni. M, in mg. m2 S generationis eVB et G m2 generationes G m1 P generati N\'MS 5 consueuerunt V Carn. 6 uti nominibus G m2 MS nt in homini W\' (h 8. u.) B ut in omnibus G m1 cd. 7 uacuefacta P te 8. fl. m2) uoce facta G (corr. m2) 11 incurrat C (t in ras.) 12 post si add. ibi N\' et 8. fl. m2 B, post homines 8, sed eras. homines 0 (es ex ia m3) inluduntur M 18 ei sui scripsi sibi e (b ex u m3) sui PVB sua G si N\'MS 15 inprouitatis CP adsumsisse CGP 21 delinquit CP et (n expo m2) G 22 abstullit (1 pr. del.) CG ab se (a se 9t) abstulit N\' et B (isa quo erumpnam ab ae m2 in rM. min spatii) et crimen N\' aboleuit N\'MS 28 haec om. n (ταῡτα fJlv αὺτω̃ν ta σοϕὰ BaB.) thelae CP et (h exp.) G qua n )

125
si culex aut musca incidit, exuere se non potest, si uero ualidiorum animantium ullum genus incurrisse uisum est, pertransiuit et casses rupit infirmos atque inanes laqueos [*]( E ) suam. talia sunt retia Chaldaeorum, ut in his infirmi haereant, ualidiores sensu offensionem habere non possint. itaque uos, qui ualidiores estis, cum uidetis mathematicos, dicite: telam araneae texunt. quae nec usum aliquem potest habere nec uincula, si tu non quasi culex aut musca lapsu tuae infirmitatis incurras, sed quasi passer aut columba casses inualidos praepetis uolatus celeritate dissoluas. etenim [*]( F ) quis prudentium credat quod signorum motus, qui ad diem saepe mutantur et multipliciter in se recurrunt, insignia deferant potestatum ? nam si ita esset, quantae ad diem regalium natiuitatum his figurae! cottidie ergo reges nascerentur nec regalis in filios transmitteretur successio, sed semper ex diuerso statu qui ius his adquirerent potestatis orerentur. quis igitur regum genituram filii sui colligit, si ei debeatur imperium, et non proprio successionem regni in suos transcribit arbitrio? legimus certe quod Abia genuit Asaph, Asaph genuit Iosaphat, sui genuit [*]( 9 Psalm. CXXIII 7 LIIII 7 11 Bas. 188 AB (56 DE) 18 cf. Procop. Gaz. 93 C 19 Matth. 1, 7 sq. ) [*]( 1 culix C (-ex m3) G (-eI m2) V cadit V inciderit 21M\'S 3 ut (8. et) M rumpit II (m expo G) N\' infirmus C (-os m3) 4 caldeorum CGP chaldeorum (h s. u.) V 6 uos (8. fl.) qui (ui in ras.) (f uideritis N\' et (ri in mg. m2) S 7 dicite C (i alt. ex e m3) thelam CP et (h exp.) G texnnt N texerunt P et ml CG texuerunt C na3 G m2 V nec usum ... mercator (p. 126 u. 19) om. G (in mg. ※) 8 nec in uincula CPV culix CV et (-eI m2) P muscam CP 9 labsum CP lapsam VM et m2 N 10 praepetitis (ti pro eras.) CP praepeti V 12 recurrunt C (re s. u.) defernut CPV 14 exprimerentur N\' exprimuntur eet. 16 quibus (Otn. ius) CPVB imperiales .. potestates CPVB adquirerent C (re pr. s. u.) 17 orerentur VUM\' et m1 CP orirentur C m3 P m2 eet. 19 suos σα suorum V suo eet. 20 asaph. et asaph N iosapath p1\'. loco C iosaphat. et iosaphat N )
126
Ioram, Ioram genuit Oziam, et reliqua omnis usque ad [*]( 71 A ) captiuitatem per reges generis pariter et honoris ducta successio est. numquid quia reges fuerunt, signis caelestibus formandos motus suos imperare potuerunt? quis enim hominum potest in his habere dominatum?