Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sane ut caduca tibi noueris communia esse cum floribus [*]( F ) ita etiam laeta cum uitibus, quibus generatur uinum, quo cor hominis laetificatur. atque utinam, o homo, huius generis imiteris exemplum, ut ipse tibi laetitiam iocunditatemque fructifices. in te ipso suauitas tuae gratiae est, ex te pullulat, in te manet, intus tibi inest, in te ipso quaerenda iocunditas [*]( 52 A ) tuae est conscientiae. ideo ait: bibe aquam de tuis uasis [*]( 3 Bas. 105 BC (45 A) 20 Psalm. CIII 15 Bas. 108 A (45 C) 24 Prouerb. 5, 15 ) [*]( 1 accipit (corr. mS) C (corr. m2) GP 2 cupressibus MSB et (ml conpressibus) U\', (ml quopressibus) 31 quopraessibus M\' ueste II ueste honora B (ueste et honore m2) honore N\'MS despolient PN\'B 3 surrexerunt II aurreierapt M inmirtae G m2 V rosae G m2 4 pulcerimus C ml pulcerrimus PV pulcherrimus C m3 cet. in spina CPV in spinam G saepsit MS repsit II (sepsit m3 C) rą.epsit B sepsit N\' 6 suauitate II 7 conpungat C (u in ras.) elegantia (e alt. ex i) CG 8 obsaepta MS opsepta C obsepta cet. 11 paradysi 08 12 animique CMSB animaeque cet. 15 est sentis semper om. N\'MS 16 spina C (-4 m3) P spinas cet. 17 decursu a<ftatis CVN\'B decor suauitatis (suauet. P) GP 23 inest II id est N 24 tui G et (corr. m2) P )

92
et de puteorum tuorum fontibus. primum omnium nihil gratius florentis odore uitis, siquidem de flore earum sucus expressus poculi genus conficit, quod et uoluptati et saluti sit. deinde quis non miretur ex acini uinacio uitem usque in arboris summum cacumen prorumpere, quam uelut quodam amplexu fouet et quibusdam brachiis ligat et circumdat lacertis, pampinis uestit, sertis coronat uuarum? quae ad [*]( B ) imitationem uitae nostrae primum uiuam defigitdeligit radicem, deinde, quia natura flexibilis et caduca est, quasi brachiis quibusdam ita clauiculis quidquid conprehenderit stringit hisque se erigit et adtollit.

huius est similis plebs ecclesiae, quae uelut quadam fidei radice plantatur et reprimitur humilitatis propagine, de qua pulchre ait propheta: uineam ex Aegypto transtulisti et plantasti radices eius, et repleta [*]( c ) est terra. operuit montis umbra eius et arbusta eius caedros dei. extendit palmites eius usque ad mare et usque ad flumen propagines eius. et per Esaiam ipse dominus locutus est dicens: uinea facta est dilecto in cornu in loco uberi. et maceriam circumdedi et circumfodi uineam Sorech et aedificaui turrem in medio eius. circumdedit enim uelut uallo quodam caelestium praeceptorum et angelorum custodia. inmittet enim angelus domini in circuitu timentium eum. posuit in ecclesia uelut turrem apostolorum et [*]( D ) prophetarum atque doctorum, qui solent pro ecclesiae pace [*]( 4 Cic. de sen. 52 13 Psalm. LXXVIIII 9-12 18 Esai. 5, 1 sq. Bas. 108 BC (45 DE) 23 Psalm. XXXIII 8 Bas. 108 C (45 E) 24 Bas. 108 CD (45 E, 46 A) . ) [*]( 3 poculi C (0 in ras.) 4 acini uinatio (uinacio M) FJV hac inuinatio CGP 14 et replesti terram N 15 montis C montes cet. caedros PBS cedros cet. 16 extendisti VN\'B palmitis C eius usque C (eius us in ras. m3) 17 propaginis C 19 macerif M macene S 21 turrim (im ex em) m3 C m2 GPVIM medium C circumdedit C (t M ras.) enim eam MS 22 praeceptum C inmittit N 24 aeclesiam C (a pr. eras.) ecclesiam B (m exp.) V, haud recte turrim m2 G P M )

93
praetendere. circumfodit eam, quando exonerauit terrenarum mole curarum; nihil enim magis mentem onerat quam istius mundi sollicitudo et cupiditas uel pecuniae uel potentiae. quod tibi demonstratur in euangelio, cum legis quia illa mulier, quae habebat spiritum infirmitatis, inclinata erat, ut rursum respicere non posset. curuata enim erat eius anima, quae inclinabatur [*]( E ) ad terrena compendia et caelestem gratiam non uidebat. respexit eam Iesus et uocauit, et statim mulier onera terrena deposuit. his cupiditatibus etiam illos oneratos fuisse demonstrat quibus ait: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. ergo illa anima mulieris quasi circumfossa respirauit et erecta est.

Sed et eadem uitis ubi circumfossa fuerit, religatur et erigitur, ne reflectatur in terram.