Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

singula autem eorum quae generantur e terris [*]( 3 cf. Wernerius abbas (Migne) CLVII 1151 5 cf. Plin. N. H. XXIIII 117 6 cf. Plin. N. H. XXVII 52 8 Bas. 101 B (43 A) 12 Uerg. Georg. n 152 ) [*]( 1 pulchritudo est N, est om. Brux. 2 enumeres II 4 lucustas C ml locustas C m3 cet. 5 rubi. C 6 absenti C m1 GPU\'M\' absentii V absenthii 81 absintii C m3 M (corr. -thii) SB 8 dicant aliqui CGP dicat aliquis UM (s 8. u. m2, aliquid M\') cet. 9 pernitiosa C (corr. m3) GN\'B 10 repperias CP reperitur V repperitur cet. 12 helle- borus$IM\'B helleborum W (m ex s) 15 ipse om. MS prae om. n 16 aduret corr. m3 C m2 GP 17 demonstrat Tell. prodet (corr. in-3) C (corr. m2) GP 20 uero eras. C gu.lae (r ut uidetur eras.) CGP 22 aescae C (a pr. eras.) P )

85
specialem quandam rationem habent, quae pro uirili portione conplent uniuersae plenitudinem creaturae. alia ergo esui, alia alii nascuntur usui. nihil uacat, nihil inane germinat terra. quod tibi putas inutile aliis utile est, immo ipsi tibi frequenter [*]( 48 A ) alio est usu utile. quod escam non adiuuat medicinam suggerit, et saepe eadem quae tibi noxia sunt auibus aut feris innoxium ministrant pabulum. denique sturni uescuntur conium, nec fraudi est eis, quoniam per qualitatem sui corporis uenenum suci letalis euadunt. frigida enim uis eius est suci, quam subtilibus poris in cordis sui sedem ducentibus praecoci digestione praeueniunt, priusquam uitalia ipsa pertemptet. elleborum autem periti locuntur escam esse et alimoniam [*]( B ) coturnicum, eo quod naturali quodam temperamento sui corporis uim pabuli nocentis euitent. etenim si ratione medicinae plerumque ad salubritatem humani quoque corporis temperatur, cui uidetur esse contrarium, quanto magis proprietate naturae ad cibos proficit quod medica manu conuertitur ad salutem. per mandragoram quoque somnus frequenter accersitur, ubi uigiliarum aegri affectantur incommodo. [*]( C ) num quid de opio loquar, quod etiam nobis cotidiano prope usu innotuit, quoniam dolores eo grauissimi internorum saepe uisceramuiscerum sopiuntur? nec illud praeterit, quod conio plerumque furores libidinum marcuerunt et elleboro uetustae passiones aegri corporis sunt solutae. [*]( 7 Bas. 101 C (43 C) 12 Bas. 101 D (43 C), cf. Plin. N. H. X 197 18 Bas. 101 D (43 D), cf. Plin. N. H. XXV 150 20 Bas. 101 D (43 D), cf. Plin. N. H. XX 201 22 Bas. 101 D (43 D), cf. Plin. N. H. XXV 154 23 cf. Plin. N. H. XXV 54 ) [*]( 5 usu MS usai N\'B (i eras. ill) usque II (usquam C m3) 8 nec C (c 8. u. m2) fraude CGP per om. N\'MS pro B qualitatem 91 (m eras.) M\' qualitate U\'MSB 10 poris NMS uaporis ml CG uaporibus Cm3 G m2 PVB 12 loquuntur M loquntur S alimonia C (a ex a) alimonia WM\' 14 nocentes C (corr. m3) G (corr. m2) P enitent C (t pr. in ras. m3) 15 quoque del. C m3 17 cibum N 19 arcessitur N\' (accersitur 2T m2) afflictantur N 20 num CGP nam eel. loquor CGP )
86

Non solum igitur nulla in his reprehensio creatoris, sed etiam incrementum est gratiarum, siquidem quod ad periculum temptatque esse generatum ad remedia tibi salutis operetur. [*]( D ) nam et id quod periculi est per prouidentiam declinatur et id quod salutis per industriam non amittitur. an uero oues et caprae ea quae sibi noxia sunt declinare didicerunt et <non> solo odore per quoddam naturae mysterium, cum sint rationis expertes, rationem tamen euadendi periculi uel tuendae salutis agnoscunt noxiaque pariter ac profutura distinguunt, ita ut plerumque, cum armata uenenis tela senserint, notas petere[*]( E ) herbas atque his remedium uulneri dicantur adhibere? cibus illis ergo medicina est, ut resilire sagittas uideas ex uulnere, fugere uenena, non serpere. denique ceruis cibus uenenum est: coluber ceruum fugit, leonem interficit: draco helefantum ligat, cuius ruina mors uictoris est. et ideo summa ui utrimque certatur, ille ut pedem alliget, in quo casus uiucti sibi nocere non possit, iste ne posteriore extremus pede aut calle capiatur angusto, ubi uel ipse se non queat retorquere et [*]( F ) draconem graui proterere uestigio uel sequentis elefanti auxilium non habere.