Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
quid enumerem sucos- herbarum salubres, quid uirgultorum ac foliorum remedia? camus aeger ramusculos oleae mandit. et sanus fit. lucustas quoque folia oleae adrosa liberant ab [*]( C ) aegritudine. rubi folia superiacta serpenti interimunt eum. culices non tangent te, si absenti herbam cum oleo coquas et eo te perunxeris.
Sed forte dicant aliqui: quid quod cum utilibus etiam [*]( D ) letalia et perniciosa generantur? cum tritico sternis, quod inter alimenta uitae noxium repperias et, nisi praeuisum fuerit, consueuit saluti nocere. inter alia quoque nutrimenta uitae elleborus deprehenditur. aconita quoque fallunt frequenter et decipiunt colligentem. sed hoc ita est ac si reprehendas terram, [*]( E ) quia non omnes homines boni. sed quod plus est accipe quia non omnes boni angeli in caelo. sol ipse prae nimio calore spicas torret, adurit autem gignentium prima exordia. luna quoque uiantibus iter monstrat, latronum prodit insidias. num igitur dignum est, ut in his quae utilia sunt posthabentes conditoris gratiam confiteri propter aliqua alimentorum noxia creatoris prospicientiae derogemus, quasi uero omnia gulae [*]( F ) causa debuerint procreari aut exigua sint quae uentnuentri nostro diuina indulgentia ministrauerit ? definitae nobis escae sunt et notae omnibus, quae et uoluptatem generent et corporis salubritatem.