Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
et primo uolunt id destruere quod frequenti scripturarum lectione inolitum nostris et inpressum est mentibus, quia aquae super caelos esse non possunt, dicentes rotundum esse orbem illum caeli, cuius in medio terra sit, et in illo circuitu aquam stare non posse, quod necesse est defluat et [*]( B ) labatur, cum de superioribus ad inferiora decursus est. quomodo enim aqua super orbem stare ut aiunt potest, cum orbis ipse uoluatur? haec est illa uersutia dialecticae. da mihi unde tibi respondeam. quod si non detur, nullum uerbum refertur. petunt sibi concedi axem caeli torqueri motu concito, orbem autem terrae esse inmobilem, ut astruant aquas super caelos esse non posse, quod omnes eas uoluendo se axis effunderet, [*]( c ) quasi uero, ut concedamus illis quod postulant et secundum eorum opiniones illis respondeam, negare possint in illa altitudine et profundo uel longitudinem esse et latitudinem, quam nemo potest conprebendere nisi is qui inpletur in. omnem plenitudinem dei, ut apostolus ait. quis enim facile [*]( 6 Gen. 1, 7 8 Bas. 60 B (25 AB) Isid. de nat. rer. 14, 1 22 Ephes. 3, 18 sq. ) [*]( 1 creationesque C diffunderit C (n eras.) diffunde»»et P (i tn2) diffapderit (t s. u. m2) ęţ G 7 sub (b ex corr.) firmamento (to in ras.) C et inter ... firmamentum C in mg. m. ant. 8 firmamento G (v S. o) 10 aquas M (s del.) aqua S possint G m2 et B possit MS 11 rutundum 91 (corr. m2) M\' 19 uoluendo C (en ex corr.) 20 concedamus II (us exp. m2 G) concedam cet. 21 respondeam C ml (deinde parua ras.) respondeamus Cm3 illam Cm3 M\' et (m eras.) UU\' 22 altitudinem CM\' et (m eras.) 81 altitudine in ras. ml W uel n et Gm2 N\'MS, om. B 23 his CGV, h exp. PM, h eras. 9t, h ex i m2 9T 24 apostulus C )
nos autem scripturarum seriem atque ordinem sequimur et opus contemplatione aestimamus auctoris, quid dictum sit et quis[*](E ) dixerit et cui foueri. iiatfiat mquitinquit tirmamentumfirmamentum in medio aquae et sit discernens inter aquas. audio firmamentum fieri praecepto, quo diuideretur aqua et ab inferiore superior discerneretur. quid hoc manifestius? qui iussit discerni aquam interiecto et medio firmamento prouidit quemadmodum diuisa atque discreta manere possit. sermo dei uirtus naturae est et diuturnitas substantiae, quoad uelit eam manere [*]( F ) qui statuit, sicut scriptum est: statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. et ut scias quia de istis aquis hoc dixit, quas tu negas posse in superioribus caeli esse, audi superiora: laudate eum caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini. nonne quasi aduersanti tibi dixit: quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt: statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. an non uidetur tibi auctor idoneus, qui legem suo operi daret? deus est qui [*]( 3 Bas. 60 B (25 B) 18 Psalm. CXXXXVIII 6 21 Psalm. CXXXXVIII 4 sq. 24 Psalm. CXXXXVIII 5 sq. ) [*]( 1 poterit C potest cet. 4 rotundata CP 13 praecepto Cm3 per praeceptum M (per del.) S (per eras.) praeceptum cet. 17 et diuturnitatis C (et diuturni in ras. minoris spatit) diuturnitas substantiae G m2 diuturnitatis substantia G ml cet. quoad usque N\' et (uaque 8. u. m2) G 18 et in saeculum. om. N 23 aduersantibus (om. tibi) V 25 et in saeculum om. N )
De aliis haec colligite, de his quae uidentur oculis hominum, quomodo ad Iudaeorum transitum, si rationem quaeris, [*]( B ) se unda diuiserit. non solet hoc esse naturae, ut aqua se discernat ab aqua et in profundo interfusiones aquarum terrae medio separentur. gelauerunt inquit fluctus et firmamenti specie cursum suum insolito fine frenarunt. nonne potuit etiam aliter Hebraeum populum liberare ? sed tibi uoluit ostendere, ut eo spectaculo etiam illa quae non uidisti aestimares esse credenda. Iordanes quoque reflexo amne in suum fontem uertit. haerere aquam, cum labitur, inusitatum, redire [*]( c ) in superiora sine ullo repagulo inpossibile habetur: sed quid inpossibile ei qui dedit posse infirmis, ut infirmus dicat: omnia possum in eo qui me confortat. dicant certe quemadmodum aer cogatur in nubem, utrum pluuia nubibus generetur an sinu nubium colligatur. uidemus plerumque [*]( 2 Eccl. 7, 24 (25) 13 Exod. 15, 8 17 Paalrn. CXIII 3 21 Philipp. 4, 13 Bas. 64 BC (27 AB) 22 Uerg. Aen. V 20 ) [*]( 1 natura G m2 B 2 eius exp. G, eras. P, om. MS 3 sed II iste N 4 id est n id est dicit N 8 tanta C 9 collegite (corr. mf) CG et ml P collige P m2 N (college M\' et corr. ml 91) qui C et (quę 8. qui) B uidentur IIB uiderunt cet. oculis 31 (a eras.) oculi 9VMS 11 diuiserit (di ex de) C 16 aestimare C et (-es m2) G 17 iordanes C et ml GPYMS iordanis m2 GPVMS eet. suo fonte C (fronte, r eras.) P et (corr. m2) G 18 uertit C reuertit PVM\'S et ml G% et (t alt. add. m2) M reuertitur WB et m2 GSt inusitatum G m2 B us (eras. et 8. & W) ita 91M\' ut ita W usitatum cet., fort. fi usitatum rursum (sursum, s pr. ex r 91) redire N\' 20 post posse add. quibus uoluit dedit posse N infirmis II infirmitatibus N 21 deo II confirmat N dicat II 23 sinus CG V einos P (sinn m2) sinu B (u in ras.) ) [*]( XXXII. Ambr. part 1, fasc 1. ) [*]( 4 )
deinde cum ipsi dicant uolui orbem [*](F ) caeli stellis ardentibus refulgentem, nonne diuina prouidentia necessario prospexit, ut intra orbem caeli et supra orbem redundaret aqua, quae illa feruentis axis incendia temperaret? propterea quia exundat ignis et feruet, etiam aqua exundauit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret et tenera rerum exordia insolitus uapor laederet. quanti fontes fluuii lacus inrigant terras, quia eas internus quidam ignis uaporat! unde [*]( 28 A ) enim aut arbores germinarent aut frumenta uel sata prorumperent uel orta coquerentur, nisi ea interior quoque ignis [*]( 15 Ouid. Met. I 12 sq. 18 Bas. 64 CD (27 BC) Isid. de nat. rer. 14, 2 20 Isid. de nat. rer. 12, 4 23 Uerg. Ecl. VI 33 sq. ) [*]( 5 orbis totius orbis II, fort. totius orbis scribendwn 7 utique non desinit in ras. ml C 8 auritur II (corr. m2 G) discendit C et (corr.) G discendet (corr. descendit) P ergo eras. C 9 super G discindat C descendat (e pr. ex i) G 10 supra N 15 in addidi inani MS inanis cet. 18 ipse (corr. m3) C (corr. m2) GP 24 lacos C et (corr. ml) GP 27 conquererentur C (n et re pr. eras.) G (n pr. eras.) P (i s. e pr.) quoquerentur B )
Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad uim caloris et incredulus non eris. multum est quod ignis absorbet quod uel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici uasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concaua, leui lucernae concepto lumine adfigunt corpori, quemadmodum calor ille omnem in se rapiat umorem? [*]( 29 A ) quis igitur dubitet quod ignitus aether et magno feruens uapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina nec lacus nec ipsa maria uim eius possent restinguere ? et ideo desuper aqua inpetu quodam descendens in tantos plerumque imbres [*]( 10 Esai. 44, 27 17 Bas. 69 A (29 A) 19 Isid. de nat. rer. 83, 1 . ) [*]( 1 decertant N\'B et m2 GS 2 fasis llJIB fassis S eusis N\' euxis G m2 causas eis C et (corr. m2) G caucas_,eis P 3 euxenum CP et (corr. m2) G, fort. recte praecipitans a 7 pu«luerem C (uer 8. u. m3) puluerem (m2 ex pulem) GP 8 agriculae C agrigulae (corr. m2) P laborem C labore G (e ex 5) consumto CP et (corr. m2) G 9 subsidium C (i alt. ex u) 10 quidem C (e ex a) 14 crebro C (ro in ras. unius litt.) 19 planiora C m3 pleniora C ml cet. 20 adfingunt C (n eras.) G et P (n exp.) 23 exuriret (corr. m3) C (corr. m2) GP )
in quo euidens dat indicium, quod elementum sibi [*]( B ) aquarum ad temperiem sui sumpserit. tantum autem inest illis inpugnandae ueritatis studium, ut solem ipsum negent calidae naturae esse, eo quod albus sit et non rubicundus aut rutilus in speciem ignis. et ideo aiunt quod nec ignitus natura sit et si quid habet caloris, ferunt ex nimio motu conuersionis accidere. quod ideo dicendum putant, ut nihil uideatur umoris consumere, quia [*]( C ) calorem, quo umor uel minuitur uel plerumque exhauritur, non habet naturalem. sed nihil agunt, cum ista componunt, quia nihil interest utrum ex natura calorem quis habeat an ex passione aliquaue ex causa, quia ignis omnis consumptor umoris est uel huiusmodi materiae, quam flamma consueuit exurere. nam siue ex lignis hautquaquam semiustulatis, sed inter se inflexerit ignis excussus excipiatur foliis, etiam flamma adolet, ac si [*]( D ) de igne accendas facem, siue de flammae lumine lumen accendas, eadem species et natura est luminis, ac si illud non naturalis ignis adoleuerit, sed accidens causa generauerit. uel hinc saltem contemplentur solis calorem, quod diuersa ei deus constituit cursus sui loca et tempora, ne, si semper in isdem moraretur locis, cottidiano ea uapore exureret. mare [*]( 2 cf. Reifferacheid Suet. rel. p. 442 sq. Isid. de nat. rer. 15, 2 4 Baa. 69 B (29 C) Isid. de nat. rer. 15, 1 15 Bas. 69 C (29 D) 16 Uerg. Aen. I 174 sq. 20 Isid. de nat. rer. 17, 3 22 iBid. de nat. rer. 42 Bas. 72 A (29 E 30 A) ) [*]( 1 ac addidi et Brux. lacos C et (corr. ml) GP 3 elementum Uind. elimentum Isid. alimentum cet. 4 sumserit CG et (corr. m2) P 6 et non scripsi et II non N Isid., ὰλλ\' οὺχί Bas. 69 B 7 specie II 8 eximio (corr. mS) C (corr. m2) GP accidere G (i ex e m2) 9 umoris U\'S humoris cet. 10 umor WMS humor cet. exhauritur 91 exauritur cet. exuritur Isid. 11 proponunt Isid. 13 aliquaue scrtpst aliqua atque libri; uel ex aliqua Isid. humoris W (h 8. u.) cet. 15 hautquaquam (h m2 8. fl.) 21MS haudquaquam Pm2 VB autquaquam CWM4 et ml PU aut quadam G (aut quibusdam m2) semiustilatis M semiustillatis 91 (corr. ml) M\' semiustellatis U\' 20 calorg (g ex e m3) C 22 isdem Atr. Brux. hisdem cet. loca C )
Sed reuertamur ad propositum. fiat firmamentum inter [*]( F ) medium aquae. non moueat, sicut iam dixi, quia supra [*](30 A ) caelum ait, hic dicit firmamentum, quoniam et Dauid ait: caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiat firmamentum, hoc est: mundi opus, cum uidetur, suum laudat auctorem; inuisibilis enim maiestas eius per ea quae uidentur agnoscitur. et uidetur mihi nomen caelorum commune esse, quia plurimos caelos scriptura testificatur, nomen autem esse speciale firmamentum, siquidem et hic ita habet: et uocauit firmamentum caelum, ut uideatur [*]( B ) supra generaliter dixisse in principio caelum factum, ut omnem caelestis creaturae fabricam conprehenderet, hic autem specialem firmamenti huius exterioris soliditatem, quod dicitur caeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: benedictus es in firmamento caeli. nam caelum, quod οὺρανός graece dicitur, latine, quia inpressa stellarum lumina uelut signa habeat, tamquam caelatum appellatur, sicut argentum, quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανός autem[*]( C ) inminutionem too opaasat dicitur, quod uidetur. zpo; ἀντιδιαστολήν [*]( 11 Psalm. XVIII 2 17 Gen. 1, 8 Bas. 72 B (30 A) 21 Dan. 3, 56 22 Isid. de nat. rer. 12, 2 23 cf. Eeifferscheid Suet. rel. Add. p. XVIII 25 Bas. 72 B (30 B) ) [*](llort. isti 2 absumitur II (absumantur G m2) S 3 consumit II (t eras. (?) 4 diiudicatione (di ex de) CGP dieiudicatione V 11 ait II dicit N 17 habetur MSB uocauit deus Gm2 NB 21 ymno CS 22 et 25 OTpANOC libri 26 anOTOyOpaCOal M AITOTOTPACeAI CGP AITOTOTP ACeAI 91; maior carruptela in cet. uidetur N\' diuiditurll uideatur cet. at. IIPOTaNTIAlACTOAHN M in mg. m2 TPOTANTA- DIACTOANEN CGP et similia fere cet. )
denique clausum caelum dictum est temporibus Heliae, quando in Achab etlezabel [*]( D ) perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deseruiret, eo quod nemo ad caelum oculos erigebat, nemo eius auctorem uenerabatur, sed ligna et lapides adorabant. unde hoc colligimus? quia et in maledictionibus populi Istrahel dixit deus: erit tibi caelum super caput tuum aereum et terra tua ferrea, quando pretium perfidiae luens populus Iudaeorum intemperie caeli et terrae infecunditate multatur; de caelo enim causa fertilitatis. denique et Moyses id benedictionibus tribui Ioseph a finibus [*]( E ) caeli et rore abyssi fontium deorsum et secundum horam a solis cursu et a conuenientibus mensibus et a uertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione caelesti terrarum fecunditas nutriatur. ferreum ergo caelum, quod nullum exundat umorem, quando nullus nubibus imber rumpitur. est etiam ferreum caelum subobscurus aer pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore [*]( F ) frigoris stringitur terra. tunc ueluti super caput nostrum [*]( 3 Psalm. VIII 9 Matth. 18. 10 4 Gen. 1, 20 6 Reg. III 17, 1 11 Deut. 28, 23 15 Deut. 33, 13-15 Bas. 72 BC (30 BC) 21 Bas. 73 AB (30 C) ) [*]( 1 uranos CGll OTPANOC cet. nuncupatur C (u alt. in ras.) noncupatur G 5 inuiBibiles G (e ex i m2) expectent II (spectent m2 G) 6 clusum GVM\'S clausum (a s. u. m2) UU\'M 7 hachab C et (h exp.) P zezabel UWM\' gezabel B iezabel 91 (i ex z) 9 caelum MS caelos cet. 15 id (ad P) benedictionibus II in benedictionibus P m2 benedictiones N tribuit II 16 rore et abyssis Cant. 17 cursum C et (m exp.) G a pr. 8. U. m2 G, om. PV 20 caelum est G (est 8. u. m2); est ergo Cant. exundat n eiudat M eisudat G m2 cet. umorem M humorem cet. nullus MS nullis 81\' (is ex us) cet. 21 m uerbi caelum et subobscurus aer in ras. C 22 culore C (u in ras.) 23 capud CV et ml G capud nostrum (ca extra u. et cetera in ras. minoris spatii) C )
nec praeterit rettulisse aliquos caelos caelorum ad lntellegibilesintellegibiles uirtutes, firmamentum ad [*]( B ) operatonas. et ideo laudare caelos uel enarrare gloriam dei, annuntiare firmamentum, sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus. alii quoque purificatorias uirtutes interpretati sunt aquas, quae super caelos sunt. accipimus haec quasi ad tractatus decorem, nobis tamen non alienum uidetur atque absurdum, si aquas ueras propter illam causam quam diximus intellegamus. nam et ros et gelus [*]( C ) et frigus et aestus secundum hymnum propheticum benedicunt dominum, benedicit et terra, < benedicunt et stellae>: et stellas non ad intellegibiles naturas referimus, sed ad ueritatem. laudant etiam dracones dominum, quia natura eorum et species, cum uidetur, non minimum uel decoris offundit uel inesse rationis ostendit. [*]( 1 Isid. de nat. rer. 29, 1 8 Amos. 4, 13 10 Psalm. CL 1 11 Bas. 73 CD, 76 A (31 BC) 19 Dan. 3, 63-68 Bas. 76 BC (31 C) 23 Psalm. CXXXXYIH 7 25 Matth. 10, 16 ) [*]( 1 umor M humor U\' (h 8. u. m2) cet. 6 quae et C 7 eliserit G m2 N\'B Isid. concrepat II sonitum C et (m eras.) GP post sonitu ea quae apud Isidorum leguntur et in morem exilientium de stabulis quadrigarum sonus fragoris eius ad aures nostras emittitur interddisse statuit Areualus; sed Isidori haec sunt desumpta ex Uerg. Georg. I 512, cf. Ex. V11, 34 8 tonitrua a firmitate CP (hi m2) cet. 10 et CP om. cet. 11 retulisse libri 12 caelum oaelorum CP V 14 quasi spiritalia sed om. C 19 et ros om. II (add. m2 G) gelus G (a eras.) gelu N 21 benedicunt ct stellae addidi et stellas II (et stelle sed G m2) et illas N\' et illa cet. )
Et uidit deus quia bonum est. facit filius quod uult pater, [*]( D ) laudat pater quod facit filius. nihil in illo naturae degeneris inuenitur, cuius opus a paterna non degenerat uoluntate. uidit utique: non oculis corporalibus intendit, sed definiuit plenitudini gratiae conuenire, ut mihi eius iudicium [*]( E ) cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis quae diuina sunt disputare. et quid mirum, si de opere retractare possint qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? ipsum in iudicium uocant, ipsum inaequalem atque degenerem adserere conantur. ideo legis et \'diiit deus\' et \'fecit deus\': eodem pater et filius maiestatis honorantur nomine. et uidit deus quia bonum. dixit tamquam omnia quae pater uellet [*]( F ) scienti et uidit tamquam omnia quae filius faceret scientia tenens et efficiens operatione consorti. uidit quia bonum.
non utique cognouit quod nesciebat, sed probauit quod placebat. non quasi incognitum placuit opus, quia nec quasi incognitus pater, qui conplacuit in filio, sicut scriptum est: hic est filius meus dilectissimus, in quo conplacui. scit autem semper filius [*]( 32 A ) uoluntatem patris et pater filii, et audit patrem filius semper et pater filium per unitatem naturae, uoluntatis atque substantiae. denique testatur hoc in euangelio suo filius dicens ad patrem: sciebam quod semper me audis. imago est enim laudantium dei filius. omnia patris quasi imago exprimit, omnia eius quasi splendor gloriae inluminat nobis atque manifestat. uidet et filius patris opus sicut et pater filii, sicut ipse dominus [*]( B ) declarauit: non potest filius facere a se quidquam nisi [*]( 1 Gen. 1, 10 Baa. 76 C (32 A) 17 Matth. 3, 17 22 Ioh. 11, 42 26 loh. 5, 19 ) [*]( 3 operis II (opus m2 GP) 5 plenitudine n (-ni corr. G) iudicio C 6 solemus C (e ex i m3) hiis G his cet. 7 retractare (re pr. eras.) GS tractare N\'B possent G (m2 possint) M (m2 possunt) PVS 18 scientiam II 14 et.ficiens m1 CG et perficiens m2 CG efficiens (om. et) PV consortii G m2 N\' 18 dilectissimus II dilectus N mihi complacui Brux. Cant. Tell. 22 uisibilis CP et (corr. m2) G; fort. uisibilis ainuisibilis> 24 atque nobis ed. Paris. a. 1661 26 quidquam C et ml GP quicquam GP m2 cet. )
hoc mysticum est, illud morale. uidit mihi, probauit mihi. quod deus probauit tu reprehensibile ne dixeris, quoniam quod deus mundauit, tu commune ne dixeris scriptum [*]( c ) tibi esse meministi. ergo bonum dei nemo blasphemet. et si firmamentum bonum, quanto magis bonus eius creator, etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior.
uidit inquit deus quia bonum est. solent artifices singula prius facere et postea habili commissione conectere, ut qui uultus hominum uel corpora excudunt de marmore uel aere fingunt uel litorali exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum [*]( D ) sibi possint membra singula conuenire et quid gratiae adferat futura conexio. et ideo aut laudare non audent aut pro parte laudant, deus uero tamquam aestimator uniuersitatis praeuidens quae futura sunt quasi perfecta iam laudat quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeueniens. nec mirum apud quem rerum perfectio non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est uoluntatis. laudat [*]( E ) singula quasi conuenientia futuris, laudat plenitudinem singulorum uenustate conpositam. illa est enim uera pulchritudo et in singulis membris esse quod deceat et in toto, ut in singulis gratia, in omnibus formae conuenientis plenitudo laudetur. [*]( 3 Ioh. 8. 16 7 Act. 10, 15 11 Bas. 77 A (32 BC) 13 Uerg. Aen. VI 847 sq. ) [*]( 3 et pr. om. N\'B, del. m2 G 4 me misit lIB misit me cet. 5 probabit UMS et (b ex u) M\' 6 probabit CHM\'S et (corr. ml) M tu.. C tn ne G (ne del. m2) quoniam ... dixeris infra in mg. m2 MS 7 communem (m ult. eras.) C 8 post bonum add. in mg. m2 nomen G bonum nomen dei ne blasphemes N\'B Cant. et si IIB si cet. 9 bonum (um ex us m3) C 10 ariani C arriani cet. radices C et (corr. m2) GP fluctus C 11 est om. N\'MS 13 excutunt C (d s. t pr. m3) 15 possunt II 19 sunt G m2 N suum CP et ml G sui f 23 conposita II 24 doceat CGP )
sed iam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos qui audiunt dicendi [*]( F ) florentibus faciamus, dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae stellarumque lumine — nondum enim luminaria creata sunt caeli — obscuritatem possit adferre remeantibus: simul ut cibo potuque curentur corpora, ne animis epulantibus fragilitas carnis de nocturno quoque ieiunio conqueratur.
Dies tertius nobis hodie in sermone nascitur, qui ortus est [*]( 33 A ) in lectione, praeclarus dies, qui terram a naufragio liberauit [*]( B ) dicente deo: congregetur aqua quae est sub caelo in congregationem unam. de quo praefationem adoriri placet. congregetur aqua dictum est, et congregata est: et frequenter dicitur \'populus congregetur\\ et non congregatur. non mediocris pudor est imperio dei insensibilia elementa parere et homines non oboedire, quibus sensus ab ipso tributus auctore est. et fortasse hic pudor fecerit, ut hodie plures conueniretis, ne quo die congregata est aqua in congregationem [*](C ) unam, et hodie populus nequaquam congregatus in ecclesiam domini uideretur.
nec hoc solum oboedientia aquae exemplum [*]( 1 Bas. 77 A (32 C) 12 Gen. 1, 9, Bas. 80 C (33 E) ) [*]( 1 iam n iam etiam N 2 prolixitate (pro m3 ex per) C 8 post conqueratur add. emendatum C et (del. m2) G EXPLICIT DIES SE- CUNDUS. INCIPIT DE FIRMAMENTO (FIRMAnto. nto m3 C) CAELI DIES TERTIUS (TERCIUS C, IIIus F) II EXPLIC DIES SECVNDVS DE FIRMAMTO CELI. INCIP DIES TERTIUS UU\'M et (uerbis de firmamenti c2li om.) M\'B EXPLIC TRACTATUS S. AMBROSII DIEI II DE FIRMAMENTO CAELI. INCIP. EIUSDEM DE DIE III. S EXPLI- CIT LIBER SECUNDUS. INCIPIT TERTIUS Brux. 10 nobis om. C nascitur ILB nascatur cet. 13 congregationem unam VLMSB congregatione una cet., cf. p. 70 u. 21 15 congregetur populus N 18 conueniritis C (corr. m3) conueneritis G (corr. m2) P 19 congregationem unam 91MS congregatione una cet. 20 et hodie C et (h 8. w. m2) P eo die G (o in ras. maioris spatia) cet. 21 a.que (\' )
Congregata est hic quondam aqua ex omni ualle, ex omni [*]( E ) palude, ex omni lacu. uallis est haeresis, uallis est gentilitas, quia deus montium est, non ualliulDuallium. denique in ecclesia exultatio est, in haeresi et gentilitate fletus et maeror. unde ait: disposuit in conualle fletus. ex omni igitur ualle congregatus est populus catholicus. iam non multae congregationes sunt, sed una est congregatio, una ecclesia. dictum est et hic: congregetur aqua ex omni ualle, et facta est [*]( F ) congregatio spiritalis, factus est unus populus. ex haereticis et gentibus repleta ecclesia est. uallis est scaena, uallis est circus, ubi curntcurrit mendax equus ad salutem, ubi uilis et [*]( 341 ) abiecta contentio, ubi litigium foeda deformitas. ex his igitur qui circo inhaerere consueuerant fides creuit ecclesiae, [*]( 1 Psalm. LXXVI 17 4 Psalm. CXIII 3 15 Reg. III 21 (20), 28 17 Psalm. LXXXIII 7 23 Psalm. XXXII 17 ) [*]( 1 nã C (& in ras.) 2 ueris (s eras.) C 3 uidetur de (tnr de in ras.) C 4 item CG et m1 P idem P m2 cet. fugi.t C et G (i eras.) iordanes CM et S ml iordannis G (i alt. ex e m2) iordanis C corr. ml S m2 cet. 6 ad II et 8. u. 91, om. cet. transitus II transitum N 7 puluerulento uestigio N\'B perisse N\'MS aperitse IIB 10 praecipit Y et m2 CGP 16 gentilitatem C (-ti m2) et (m eras.) GP 21 ei gentibus forn, et) GP 22 scaena MS scena cet. 23 uilis IIMSB humilis N\' 24 litigium II litium G m2 N )
palus est luxuria, palus est intemperantia, palus est incontinentia, in qua uolutabra libidinum sunt, bestiarum murmura, latibula passionum, ubi mersantur quicumque inciderint et non emergunt, ubi labuntur pedum uestigia, fluitant singulorum incessus, ubi fulicae se dum lauant polluunt, ubi flebiles desuper gemitus columbarum, ubi [*]( B ) pigra testudo caenoso haeret in gurgite; denique aper in palude, ceruus ad fontes. ex omni igitur palude, ubi quasi ranae ueterem canebant querellam, congregata est fides, congregata est puritas animi mentisque simplicitas.
Congregata est aqua ex omni lacu et ex omni fouea, ut nemo foueam fratri suo, in quam ipse incidat, paret, sed omnes se inuicem diligant, omnes se inuicem foueant et quasi unum [*]( C ) corpus diuersa se membra sustentent, quos non mortiferi cantus acroamatum scaenicorum, quae mentem emolliant ad amores, sed concentus ecclesiae, sed consona circa dei laudes populi uox et pia uita delectet, quibus non purpurea peripetasmata, non aulaea pretiosa spectare uoluptati sit, sed hanc pulcherrimam mundi fabricam, hanc distantium inter se elementorum copulam, caelum sicut cameram extentum, ut [*]( D ) inhabitantes in hoc mundo tegat, terram ad operandum datam, diffusum aerem, clausa maria, populum hunc diuinae operationis organum, in quo diuini modulamen resultet oraculi et dei spiritus intus operetur, templum istud, sacrarium trinitatis, sanctitatis domicilium, ecclesiam sanctam, in qua refulgent [*]( 7 Psalm. LXXVIIII 14, XXXXI 2 12 Pronerb. 26, 27 Eccl. 10, 8 Sir. 27, 26 (29) 20 Esai. 40, 22, ) [*]( 1 luxoria (corr. m3) C (corr. m2) GP est alt. 8. u. m3 C 4 pe- , dum G m2 N om. cet. 6 labant C (corr. m3) G (corr. m2) P (corr. ml) pollunt (corr. m3) C (corr. m2) GP 7 cenoso II (o alt. ex u m2 G) 12 paret II, om. cet., qvi fodiat aut ante foueam add. (NIB) autpost fratri (M 8. u. m2 et S) 15 cantus M et ml S cantus et S m2 cet. acroamatum M acroamaticum S acromatum cet. scaenicorum MS scenicorum cet. 16 et consona Atr. Carn. Tell., recte puto 17 delectent Gm2 2t\' 20 extensum G m2 N\'B 22 diffusam (corr. m3) C (corrl m2) GP )
haec est ecclesia, quae super maria fundata est et super flumina praeparata. supra uos enim confirmata est et praeparata, qui sicut flumina puro in eam mundi fonte decurritis, de quibus dictum est: eleuauerunt flumina, domine, [*]( F ) eleuauerunt flumina uoces suas a uoce aquarum multarum. et addidit: mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis dominus. bona flumina; hausistis enim ex illo perenni et pleno fonte, quo adsumpserit, qui ait uobis: qui credit[*]( 35 A ) in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. sed iam quasi boni Iordanis fluenta reuertimini mecum in originem.