Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Quid igitur dicemus ? si enim neque sine principio est quasi increata neque a deo facta, unde habet natura malitiam ? nam mala esse in hoc mundo nullus sapiens denegauit, cum sit tam frequens in hoc saeculo lapsus ad mortem. sed ex declinauit [*]( 18 A ) quae iam diximus possumus colligere quia non est uiua substantia, sed mentis atque animi deprauatio a tramite uiitutis deuia, quae incuriosorum animis frequenter obrepit. non igitur ab extraneis est nobis quam a nobis ipsis maius periculum. intus est aduersarius, intus auctor erroris, intus inquam clausus in nobismet ipsis. propositum tuum speculare, habitum tuae mentis explora, excubias optende aduersus mentis [*](B ) tuae cogitationes et animi cupiditates. tu ipse tibi causa es inprobitatis, tu ipse dux flagitiorum tuorum atque incentor criminum. quid alienam naturam accersis ad excusationem tuorum lapsuum? utinam te ipse non inpelleres, utinam non praecipitares, utinam non inuolueres aut studiis decursi aut indignatione aut cupiditatibus, quae nos innexos [*]( 4 Bas. 40 AB (16 DE, 17 A) 11 Bas. 37 D, 40 A (16 DE) ) [*]( 1 deflectione A adnersa (e S. u. m2) A 2 deflectunt II (-untur Cm3) 4 dicimus AGN\'B, quod fort. defendi potest 5 malitia (i ex a m4) A 6 denegauit ml (\'G denegabit C m3 G m2 B, recte puto sint A (n del.) 7 labsus A his (h 8. u. m4) A 8 colligere (i ex e) CGP 9 deprauatio (pr in ras.) A 10 ante frequenter add. quae 21\' obripit C (ri ex re) obrepit (it ex et) GP 12 periculum C (cu ex co m2) G (um ex is m2) 13 tuum om. CGP 14 mentis s. u. C explora (lor in ras. ml ex rol) A optende A obtende cet. aduersus A (d ex t ml) M\'B aduersum eet. 15 tuae (e s. u. m2) A 16 inprobitatis A (b ex u m4) C (b ex u, is ex es m3) G (b ex u, is ex es m2) atque (t ex d m4) A incentor at in ras. m2) A 17 accersis A et (c pr. a. u.) B arcersis CPVU\' arcescis 9I3f arcessis cet. 18 labsuum A lapsum CP et (m2 lapsuft) G inpelleret (-es m2) A 19 inuolueris (-es m3) A ab (aut C m3) studiis II immoderaturibus A (corr. m3) inmoderationibus C et (corr. m2) GP inmoderatoribus - \' X 20 indignationem A (v s. e mS) C (-nie m3 ac mox m3 cupiditatis) P (m exp.) indignationibus B )
non otiose nobis excursus iste processit, ut probaremus tenebras et abyssum simpliciter accipienda. erant enim tenebrae de obumbratione caeli, quia omne corpus umbram facit, qua obumbrat uel finitima uel inferiora et [*]( 19 A ) ea maxime quae operire atque includere uidetur. includit autem caeli polus, quia caelum sicuti camera extenditur, quemadmodum supra demonstrauimus. non ergo principalis erat tenebrosa substantia, sed quasi umbra secuta est mundi corpus caligo tenebrarum. itaque momento diuinae praeceptionis mundus adsurgens intra se inclusit umbram, ut si quis in campi medio, quem sol meridianus inluminat, B [*]( 3 Deut. 19, 4 12 Bas. 40 C (17 B) ) [*]( 1 mondi ex modi A (mundi m3) uoluntarias A conpulsus A (ut uidetur) 2 astringit II . stringit A stringit N\'B constringit (con s. u. m2) MS aliuuis A (ut uidetur; corr. alibuis et deinde aliquis) 3 perimerit CP et (corr. m2) G peremeret 81 (i 8. e alt.) M\' perimeret 91\' 4 necem.. A (fort. is eras.) 7 sunt m2 ex sum A mayentem (an exp. m4) A 9 male GWB (hi mala m2) 31M\' 10 eortem 11% habuntur (corr. m1) A 11 commoditate (te s. u. m2) A 12 post otiosae add. non uti A (del. m2) 13 pronaremue (corr. m4) A tenebras (r s. u. m4) A 14 tenaebrae A 16 atque A (t ex d m4) uidetur B uidentur AN\' uideatur II et (a exp.) MS 18 demonstrautmus A (corr. ml) 19 substantiarji A umbram C sequuta (secuta m2) P 20 tenebraeum A (corr. ml) tenebrosarum G 21 mundis A intra A (r s. u. m1) 22 inluminat PB et (at m1 ex et) A inluminet cet. ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, fuc. 1. ) [*]( 3 )