Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Terra autem erat inuisibilis et inconposita. bonus [*]( F ) artifex prius fundamentum ponit, postea fundamento posito aedificationis membra distinguit et adiungit ornatum. posito igitur fundamento terrae et confirmata caeli substantia — duo enim ista sunt quasi uelut cardines rerum — subtexuit: terra autem erat inuisibilis et inconposita. quid est erat? ne forte in infinitum et sine principio extendant opinionem conficiens et dicant ecce quia materia, id est 5Xtj, sicut philosophi dicunt, etiam secundum scripturam diuinam non habuit initium. uerum hoc dicentibus respondebis quia scriptum est: erat autem Cain operarius terrae et de eo qui Iubal dictus [*]( 14 A ) est habet scriptura: hic erat pater, qui demonstrauit psalterium et citharam et homo erat in Ausitide regione, cui nomen Iob. desinant ergo de uerbo quaestionem mouere, cum praesertim praemiserit Moyses quia fecit deus terram. erat ergo ex quo facta est. nam si sine principio eam dicunt esse, iam non solum dominum, sed etiam ὕλην sine principio dicentes definiant ubinam erat. si in loco, ergo etiam locus sine principio fuisse astruitur, in quo erat materia [*]( B ) rerum, quae principium non habebat. quod si absurdum uidetur de loco credere, uidete ne forte uolatilem terram debeamus [*]( 4 Gen. 1, 2 9 Bas. 29 AC (12 CE) 13 Gen. 4, 2 15 Gen. 4. 20 aq. 16 Iob 1, 1 ) [*]( 5 prius C (p ex p m2) 6 et om. N ornatum C (tum in ras.) ornamentum G m2 N\'B 8 quasi uelut scripsi qua.. (m3 quaa) uelut C quas uelut GPVB quae (cras. 21\') uelut N\' uelut Mis 10 ne IBISB et ne M\' nisi (m2 in ras. ex et) UU\' 11 id est re* C (res m2) id est res G (ylen add. m2) id est TAHN PN\' B id est TAH S id est ylen V id est yle M filosofi CG 16 citharam N\'MB cytharam cet. ausithide N\'B ausitidi cet. 17 desinantq C (desinam\' m3) 18 praemiserit moyses G (t moyses in ras. m2) Pm2 praemiserimus esse CV praemisere muses Pm1 19 si om. (I, m2 8. fC. GP 20 dum n diTi N, recte puto hylen CGP ylen VM TAIIN cet. )

24
aestimare, quae non habens fundamentum alarum remigiis suspendebatur. unde ergo ei alas sumemus, nisi forte huc deriuemus prophetici sermonis interpretationem a pinnis terrae prodigia audiuimus et illud uae terrae nauium pinnae? sed ut sic accipiamus, in quo aere uolabat terra? sine aere enim uolare non poterat, sed aer esse adhuc non [*]( C ) poterat, quia non erat sine rerum materia elementorum facta distinctio, cum adhuc ipsa elementa facta non essent. ubi erat ergo materia ista alarum subfulta remigiis ? in aere non erat, quia aer corpus est mundi, corpus autem esse aerem docet lectio, quia emissa sagitta in locum, quem iaculator intendit, incisus aer statim in se ipsum resolutus est. ubi ergo erat ὕλη, nisi forte dicatur quadam dementi intentione quia in deo [*]( D ) erat? ergo deus inuisibilis naturae atque inuiolabilis, qui lucem habitat inaccessibilem, inconprehensibilis et purissimus spiritus, locus eruterat materiae mundialis, et erat in deo mundi portio, cum de hoc mundo non sit mens seruolorum eius, sicut habemus scriptum: de hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

Quemadmodum ergo inuisibilia uisibilibus et ei qui ordinem ac decorem donauit omnibus inconposita copulabantur ? nisi [*]( E ) forte, quia dixit: terra autem erat inuisibilis, inuisibilem eam per substantiam credant et non ideo, quia aquis operta [*]( 3 Esai. 24, 16 4 Eaai. 18, 1 11 Sap. 5, 12 15 I Tim. 6, 16 18 Ioh. 17, 14 ) [*]( 3 pinnis M (i pr. in ras.) pennis VU\'SB et (e ex i) m3 C m2 GU 5 pennae VWSB et (e ex i) m3 C m2 GP et (i m2 8. e pr.) M pennatae B ut G («. m2 si) 2t (s. m2 hoc) huc 81\' 6 adhuc esse }l\' 8 adhuc ipsa CGP ipsa adhuc cet. facta om. MS erat ergo CGP ergo erat cet. 9 subfulta C suffulta cet. 11 missa MS iaculatur (corr. m2) GP iaculatur %M\' 12 ipso II erat m2 P91\', om. B. erit P2C m1 cet. 14 deus id est M\'MS deus qui est (qui est m2 ex id est) 9M\' 15 inaccessibilem C (s pr. add. m2) 17 sit nec mens M V (nec exp.) S (nec in ras.) seruolorum C (v m3) G et P (v m2) seruolorum UM\' eeruulorum cet. 22 et inuisibilem C (et add. m3) M\' et (eras. et) 91 )

25
uisibilis corporeis oculis esse non poterat, quemadmodum pleraque in profundo aquarum sita uisum oculorum aciemque praetereunt. non enim deo aliquid inuisibile, sed creatura mundi creaturae utique extimatione censetur. inuisibilis etiam. terra, quia nondum lux quae inluminaret mundum, nondum [*]( F conplectens ) sol; postea enim luminaria facta sunt caeli. quod si solis radius plerumque etiam conponit operta inluminat et profundo mersa splendore luminis sui prodit, quis dubitet deo ea quae in profundo sunt inuisibilia esse non posse? nisi forte sic accipiamus inuisibilem terram, quod nondum uerbo dei et protectione uisitabatur quae hominem non habebat, propter quem dominus respiceret in terram, sicut scriptum est: dominus respexit super filios hominum, si est intellegens aut requirens deum. et alibi ait: de caelo iaculatus est iudicium: terra tremuit et quieuit. et merito inuisibilis, quia inconposita, quae figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat a proprio conditore.

et [*]( 15 A ) fortasse dicant: cur enim deus - sicut dixit et facta sunt non simul ornatus congruos surgentibus donauit elementis, quasi non potuit caelum insignitum stellis subito ut creatum est refulgere et floribus ac fructibus terra uestiri? potuit utique, sed ideo primo facta, postea conposita declarantur, ne uere increata et sine principio crederentur, si species rerum uelut ingeneratae ab initio, non postea additae uiderentur. [*](B ) inconposita terra legitur et isdem a philosophis, aeternitatis quibus deus priuilegiis honoratur: quid dicerent si ab initio [*]( 4 Bas. 29 BC, 83 C, 36 A (12 E, 14 DE, 15 AB) 13 Psalm. XIII 2 14 Psalm. LXXV 9 18 Psalm. XXXII 9 20 Bas. 29 B (12 D) ) [*]( 2 profundum CGP uisu CP et (corr. m2) G 3 praetereant B 4 extimatione ml CG eiitimatione P ml existimatione C m2 V aestimatione GP m2 cet. 13 poH hominum add. ut uideret S in mg. mX 15 malim es (ὴϰόντισας LXX) 17 acciperat C (corr. m3) G (corr. *»2) 19 rebus assurgentibus Gm2 (I. ras., fuit surgentibus) UU\'M et (rebus eras.) S adsurgentibus M\'B 20 qu.aвi (i eras.) CGP potuerit Erasmus, recte puto 21 fulgere V 25 hisdem CPU\' et (h 8. u.) G et 8 m2 M iisdem V (i alt. a. u.) fllosofis CG )

26
eius conseruatione uemasset? demersa aquis describitur uelut cuidam principiorum suorum addicta naufragio et adhuc a nonnullis facta non creditur: quid si decorem primogenitum uindicaret? accedit illud quod imitatores nos sui deus esse uoluit, ut primo faciamus aliqua, postea uenustemus, ne dum[*]( C ) simul utrumque adorimur, neutrum possimus inplere. fides autem nostra quodam gradu crescit. ideo primum fecit deus, postea uenustauit, ut eundem credamus ornasse qui fecit et fecisse qui ornauerit, ne alterum putemus ornasse, alterum creauisse, sed eundem utrumque esse operatum, ut primum faceret, postea conponeret, ut alterum altero crederetur. habes in euangelio huius rei euidens testimonium. consueuerint suscitaturus [*]( D ) Lazarum dominus iussit, ut Iudaei remouerent lapidem de sepulchro, ut mortuum uidentes postea resuscitatum crederent. deinde uocauit Lazarum, et resurrexit et ligatis manibus et pedibus exiuit foras. nonne poterat remouere lapidem qui poterat mortuum contendunt? et qui potuit defuncto uitam reddere non potuit nexus soluere uinculorum? cui uinctis pedibus gressum dedit, huic non potuit ruptis uinculis incessum reddere ? sed utique aduertimus quod uoluit primum[*]( E ) demonstrare mortuum, ut oculis suis crederent, deinde resuscitaresuscitare, tertio iubere, ut ipsi uincula funeris soluerent, ut inter ista fides infunderetur infidelibus et per gradus quosdam credulitas nasceretur.

Fecit ergo primum deus caelum et terram, ea tamen non[*]( F ) quasi perpetua, sed quasi corruptibilis creaturae consummationi uoluit subiacere. unde in Esaiae libro ait: tollite in caelum oculos uestros et aspicite in terram deorsum, quia [*]( 12 loh. 11, 41 sqq. 27 Esai. 51, 6 ) [*]( 6 adoremus C et (corr. m2) P adoremur (corr. m2) G 7 primo MS 8 fort. fecerit (sic Cant.) 10 primo N 11 ut] ne N\'; ne alterum altero (.ri Cant.) deesse crederetur G m2 Cant. 15 uocabit C post Lazarum ras. 7 litt. C ligatus PVM\'S et (us m2 ex is) M 17 resuscitare CGFJf suscitare cet. 20 primo VN 21 et oculis Cttl 23 grados (corr. m2) CGP 28 in om. MS )

27
caelum ut fumus solidatum est, terra autem ut uestimentum ueterescet. haec terra est, quae ante erat inconposita. nondum erant enim maria suo fine distincta, et [*]( 16 A ) ideo uago fluctu et profundo gurgite terra inundabatur. considera quia etiam nunc palustri uligine terra inhorrere consueuit nec patiens est uomeris, ubi infusus terris umor exundat. erat ergo inconposita, utpote sollertis agricolae inarata culturis, quia adhuc deerat cultor. erat inconposita, quia nuda gignentium nec toris herbosa riparum nec opaca nemoribus nec laeta segetibus nec umbrosa superciliis montium nec odorata floribus nec grata uinetis. merito inconposita, [*]( B ) quae ornatibus indigebat, cui deerant uitium serta gemmantium. ostendere enim uoluit deus quia nec mundus ipse haberet . gratiam, nisi eum uario cultu operator conuersura. caelum ipsum intextum nubibus horrorem oculis, maestitiam animis excitare consueuit, terra imbribus madefacta fastidio est, maria procellis turbata quos non incutiunt metus ? pulcherrima est rerum species: sed quid esset sine lumine, quid sine temperie, quid [*]( C ) sine aquarum congregatione, quibus ante demersa poli huius habebantur exordia? tolle solem terris, tolle caelo stellarum globos: omnia tenebris inhorrescunt. sic erat, antequam lumen huic mundo dominus infunderet. et ideo scriptura ait quia tenebrae erant super abyssum. tenebrae erant, quia splendor deerat lucis, tenebrae erant, quia aer ipse tenebrosus est. aqua ipsa sub nube tenebrosa est, quia tenebrosa aqua [*]( D ) m nubibus aeris. erant ergo tenebrae super abyssos aquarum. non enim malas intellegendas arbitror potestates, quod dominus earum malitiam creauerit, cum utique non [*]( 4 Bas. 36 A (15 B) 6 Uerg. Georg. II 223 9 Sall. bell. Iug. 79, 6 Uerg. Aen. VI 674 10 Uerg. Georg. I 1 23 Gen. 1, 2 Bas. 36 BC 37 A (15 C—E, 16 A) 27 Baa. 37 B-D (16 A-D) ) [*]( 2 ueterascet B 3 enim erant N\'B 6 umor N\'MB humor cet. 11 odorata II odora N 15 animi GV 16 terram i. madefactam C 18 sed quid si G (si 8. u. m2) Cant. 21 erant G m2 N\'S 27 intellegendum N )
28
substantialis, sed accidens sit malitia, quae a naturae bonitate deflexerit.

itaque in constitutione mundi opinio malitiae interim sequestretur, ne diuinae operationi et pulcherrimae creaturae ea quae decolora sunt admiscere uideamur, maxime cum sequatur: et spiritus dei superferebatur super aquas[*](. E ) quem etsi aliqui pro aere accipiant, aliqui pro spiritu, quem spiramus et carpimus aurae huius uitalis spiritum, nos tamen cum sanctorum et fidelium sententia congruentes spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi operatio trinitatis eluceat. praemisso enim quia in principio fecit deus caelum et terram, id est in Christo fecit deus uel filius dei deus fecit uel per filium deus fecit, quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, [*]( F ) supererat plenitudo operationis in spiritu, sicut scriptum est: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. itaque quemadmodum in psalmo docemur operationem uerbi, quod est uerbum dei, et uirtutem, quam dedit spiritus sanctus, ita hic propheticum resultauit oraculum quia deus dixit et deus fecit. spiritus quoque dei superferebatur super aquas. ornando enim polo caeli germinaturis terris pulchre spiritus superferebatur, quia per ipsum habebant nouorum partuum semina germinare secundum quod dixit propheta: emitte spiritum tuum, et creabuntur et [*]( 17 A ) renouabis faciem terrae. denique Syrus, qui uicinus [*]( 5 Gen. 1, 2 Bas. 41 C, 44 A (18 BC) 7 Uerg. Aen. I 387 sq. 12 Ioh. 1, 3 15 Psalm. XXXII 6 23 Psalm. CIII 30 24 Bas. 44 B (18 C) ) [*]( 1 accedens M\' et (corr. m2) G%t 5 snpcrferebatnr C (8. super lineola erusa) G (super eras.) ferebatur SB 8 sententiam CHM\' 9 constitutionem CP trinitatis C (i alt. ex e) 10 praetermisso II (ter eras. G) 16 inde a uerbo fquemadjmodum incipit A 17 uerui (corr. m2) A 18 profeticum (h 8. f m3) A 20 superferebaptur (n exp. m2) A 22 NOBU .. UM A (UM ut uidetur ex corr.) partuum A (de u pr. dubitare licet) 23 profeta (h 8. f m3) A s.piritum A 24 renouauis (corr. m3) A uicinus A )

29
Hebraeo est et sermone consonat in plerisque et congruit, sic habet: et spiritus dei fouebat aquas, id est uiuificabat, ut in nouas cogeret creaturas et fotu suo animaret ad uitam. nam etiam spiritum sanctum legimus creatorem dicente conuerteris: spiritus diuinus, qui fecit me. siue ergo sanctus spiritus superferebatur super aquas, tenebrae contrariarum uirtutum super eas esse non poterant, ubi locum sibi tanta gratia [*]( B ) uindicabat, siue ut quidam uolunt aerem accipiant, respondeant qua ratione spiritum dei dixerit, cum satis fuerit spiritum nuncupare.

hi ergo uolunt a domino deo nostro quattuor primum elementa generata, caelum terram mare aerem, eo quod causae rerum ignis et aer, terra et aqua sint, ex quibus mundi species constat et forma. ubi igitur tenebrae nequitiarum [*]( c ) spiritalium locum habere potuerunt, cum augustae huius decorem figurae mundus indueret? numquid malitiam simul deus creauit ? sed ea ex nobis orta, non a creatore deo condita morum leuitate generatur non ullam creaturae habens praerogatiuam nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis uitium et errorem prolapsionis. eradicari hanc deus uult [*]( 4 Iob 33, 4 13 Bas. 37 B-D, 40 AB (16 A-E, 17 A) ) [*]( 1 in sermone A (in ml 8. u.) II (in eras. G) 3 cogent (corr. m4) A ut fotu (ut uidetur) A suo] suo.. A ut uidetur; in Diu. animaret scriptum est in ras. uerbi, cuius prima litt. fuit r; fort. reanimaret 5 sanctus spiritus ACPMtiB Carn. spiritus sanctus cet. 6 SUPERur FE.... UR (ur m2) A 7 siui (corr. m3) A 9 qua (a in ras.) A rati.ne (ut uidetur) A 10 uolunt a A VN uoluntatis C (s ut uidetur add. m3) uoluntates G (a s. ates m2) uoluntatem P (tem eras.) dni dei nostri C (ex dno deo nostro) 11 terram C (m eras.) aerem C (em eras.) 12 sinvt (i eras.) A 13 species m2 ex speciae A con-stat (te ut uidetur eras., m4) A et (t m2 in ras.) A f.onna A (f m2 in ras.) 14 agustae C augustae (u pr. s. u.) G m2 P 15 decore PY figirae (corr. ml ut uidetur) A simul malitiam 31SB U 16 creauit (c s. u.) A 17 mor:m (e eras.) A nonnullam C creatore (-ure corr. ml) A 18 autoritatem A mutauilitatis (corr. m3) A 19 prolabsionis AC eradicari cum hanc CP et (cum eras.) G cum eradicari hanc V )

30
de animis singulorum: quomodo eam ipse generaret? clamat propheta: desinite a malitiis uestris et praecipue sanctus [*]( D ) Dauid: desine a malo et fac bonum: quomodo ei initium a domino damus? sed haec opinio feralis eorum qui perturbandam ecclesiam putauerunt. hinc Marciones, hinc Ualentini, hinc pestis illa Manicheorum funesta sanctorum mentibus temptauerunt inferre contagia. quid nobis ipsi in lumine uitae tenebras mortis inquirimus ? scriptura diuina salutem suggerit, uitae odorem fraglat, ut suauitatem legens capias, non [*]( E ) praecipiti discnmendiscrimen incurras. simpliciter legeslege o homo, non tibi ipse foueam prauus interpres effodias. simplex sermo est quia fecit deus caelum et terram: fecit quod non erat, non quod erat, et terra erat inuisibilis: ex quo facta est, erat, et erat inuisibilis, quia exundabat aqua et operiebat eam, et erant super eam tenebrae superfusae, quia nondum erat lumen diei, nondum solis radius, qui solet et sub aquis latentia declarare. quid ergo dicunt quod deus creauerit malum, [*](F ) cum ex contrariis et aduersis nequaquam sibi aduersa generentur? nec enim uita mortem generat nec lux tenebras. non enim sicut mutabilitates adfectuum ita etiam generationum progressiones sunt. illae ex contrariis in contraria propositi [*]( 2 Esai. 1, 16 3 Psalm. XXXIII 15 4 Bas. 36 CD (15 DE) 10 Bas. 37 A (15 E) 13 Bas. 37 A (15 E, 16 A) 19 Bas. 37 C (16 C) ) [*]( 1 cum clamet Gm2 N\'B 2 profeta (h s. f. tn3) A praecipuae A 3 ante desine ras. 2 uel 3 litt. A quomodo ergo ei N\'B 5 hinc ualentini hinc martionis CGP marciones A (ml, m5 -nia) M martiones 8 martionis cet. 6 pestis ACGP pestes eet. illa A m4 G m2 P ille C illae AG ml cet. 8 suggeri; ut uidetur A 9 I.uitae (fort. tuitae) A fraglat A (a pr. s. u.) flagrat cet. 10 praecipitii A (i quart. s. u) cet. crimen n (discrimen, dis extra u. m2 G) 11 fobeam (corr. m3) A interpraes A (a del. tn4) CPM\' 13 inuisiuilis A et (eras.) eoperiebat (t s. u. tn3) A; uix cooperiebat scribendum 16 lumen (lum tnl ex s.m) A solis (s alt. s. u. m2) A aquas G 17 creauit C (in mg. ad malum dS non creauerit) G (m2 creauerit) P 18 aduersariis II siui (corr. m4) A 19 generaentur A (a eras., n alt. s. u.) P2F nec A 20 non non enim A mutauilitatis (corr. m4) A 21 ille A )
31
deflexione uertuntur, istae non ex contrariis in aduersa cariorem, sed ex eiusdem generis uel auctoribus uel causis creatae in similitudinem sui referuntur auctoris.