Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
proprium est autem dei ut bonus sit. denique in euangelio habes, quia arbor bona fructus bonos facit. fructus eius angeli sunt, fructus eius homines sunt, hoc est rationabiles, sancti, si domini praecepta custodiunt, fructus eius sunt hi qui nascuntur in terris, fructus eius sunt uirtutes hominum. merito ergo arbor bona bonos fructus facit. prius igitur radix laudetur, ut fructus possit probari. sed et alibi ait idem dominus Iesus: et pater uester qui bonus est dabit bona data petentibus se
Sed quamuis bonus deus sit, cuius etiam amara plus prosunt —non enim inferuntur ut noceant, sed ut corrigant —, rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos iustitias suas. considera medicum utilia adponentem medicamenta uulneribus, ea tamen, quae mordeant ulceris uirus, aut certe ferro putrefacta resecantem.