Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hoc eo dictum est, ut sciamus secundum uerbum dei, secundum rationem dispensandam esse misericordiam debitoribus. medicus ipse si [*]( 5*Deut. 19, 13 6 cf. I Reg. 15 28 sqq.] cf. tractat. 9, cap. 7 ) [*]( 1 quae priorum om. X attrita NT .3 laborabat t\' 4 iustae Pml sed om. MNa etiam] et N 6 propterea postea O postea GMNPRTa 8 ut] at Ta latronis codd. praeter A, av 9 motu A pios coniugis 0 11 tradit GPmla . multorum liberat av 12 uincula at\' 13 non om. GmlPml 14 denique a 16 pr. non del. P, om. Oav uictus 0 17 sequetur 0 sedJ si 0 18 probari A abdieat N 19 non om. T posset 0 21 communionis consortio av 24 cum urn] qui commnnionem (onem s. l.N)NT indulgit GRml 25 indigna 31 26 tribuet 0 detinquenti a ideo MOa 28 modicus Mml serpentibus ARml )

166
serpentis interius inueniat uulneris cicatricem, cum debeat resecare ulceris uitium, ne latius serpat, tamen a secandi urendique proposito lacrimis inflexus aegroti medicamentis tegat quod ferro aperiendum fuit, nonne ista inutilis misericordia est, si propter

breuem incisionis uel exustionis dolorem corpus omne tabescat, uitae usus intereat ? recte igitur et sacerdos uulnus, ne latius serpat, a toto corpore ecclesiae quasi bonus medicus debet abscidere et prodere uirus criminis quod latet, non fouere, ne, dum unum excludendum non putat, plures dignos faciat quos excludat ab ecclesia.