Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

certe si gladium reprimit, uincla dissoluit, cur laxat exilio ? cur latrocinandi qua potest clementiore uia non eripit facultatem, qui uoluntatem extorquere non potuit? deinde inter duos, hoc est accusatorem et reum pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si non esset ab accusatore conuictus, non id quod iustitiae est iudex sequatur, sed, dum miseretur rei, damnet probantem aut, dum accusatori fauet qui probare non possit, addicat innoxium? non potest igitur haec dici iusta misericordia.

In ipsa ecclesia, ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma iustitiae, ne quis a consortio communionis abstentus breui lacrimula atque ad tempus parata uel etiam uberioribus fletibus communionem, quam plurimis debet postulare temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat. nonne, cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium prouocari ? facilitas enim ueniae incentiuum tribuit delinquendi.