Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
nescit flere qui flenda committit et, cum sit ipse lacrimabilis, non habet poenae lacrimas suae. at ille, qui castigat corpus suum et sui sollicitus gubernator est atque ingemescens et dolens lapsus superioris offensam quaerit quomodo abluat fletibus paenitentiae. hic lauat per singulas noctes lectum suum. non dormiamus ergo totis noctibus, sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus.
Audi ecclesiae uocem quaerentis etiam in noctibus Christum: in cubili, inquit, meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea. accipe secundum litteram. quaesiuit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrimis deplorando. quaesiuit in noctibus, quia posuit tenebras latibulum suum, ut quaerere eum sollicitius disceremus. quaesiuit igitur in prophetis ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. denique aduentus dominici testimonia de prophetis euangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum est.