Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
deinde, si arbitmm non uides, te ipsum non uides, tuae conscientiae testimonium non uereris? nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentiuum esse peccati? cum somno et cibo feruent corpora, tunc etiam mentis uigor sopore laxatur, somno resoluitur, tunc inrepit inpuri libido concubitus, tunc perturbatur cor, squalor inmunditiae non ueretur, castitatis puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur. nox erat, quando ludas prodidit, quando Petrus negauit.
Illo igitur praecipue tempore iustificationes dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria, illa de castitate [*]( 2 Ps. 118. 55 3 cf. I Cor. 12, 3 9 cf. Ps. 6, 7 10 cf. Ps. 118, 62 14* Eccli. 23,18 (26 ) 17 ci. Eccli. 23, 18 (26) 18 Ps. 33, 17 ) [*]( 1 effectum GmlPR 4 noctibus et diebus GJINP et] ac Oav 5 praedicandi MNTa 8 dominum Oml 10 deluebat Gml Pm2 11 etj ut Gml tuj ne* G ne a cum PR sopire Ginl 12 existimes a orandus est tibi 0 13 haberi Ov 16 dominus av -fusus] pergit A sum om. a 22 uigor mentis av lapsatur 0 23 squalore MNPR squaiorem Ta 24 ueretur] uidetnr Ov consideratus Rm1 28 retegenda. MNT ) [*]( LXII. Ambros. Pars 5. Petschenig. ) [*]( 10. )