Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

neat mansionem, ne ueniat uerbum dei et pulset et uidens cordis eius angustias dedignetur habitare. denique sapientia in exitu canitur, in plateis autem cum fiducia agit. plateae latae sunt; non igitur in uiis, sed in cordis latitudine sapientia decantatur. in hoc igitur campo interioris hominis, non in [*]( 3 ci Phil. 3. 13—14 7* Luc. 7,48. 50 15 Ps. 118, 32 18 II Cor. 6,13—14 19 II Cor. 6, 11 21*111 Reg. 4. 25 (29) 25*Prou. 1, 20 ) [*]( 2 indulgit PmlRml suis indnlget 0 testimoniis domini MN 3 posteriora] superiora Gmla 6 poscit a ehristodelietorum 0 7 a christo poscit llfN 10 remittit Mmla 11 impuritatem a 12 in perpetua Rml 13 mentibus Iesus v 14 locos Gml iucus Rml 16 dilataris a dilatares v 21 de Salomoce] salomoni 0 22 arena AGNR 23 at uia O 24 domini B 26 canit a 27 agitur AOR 28 decantat a )

81
angustiis mentis currendum nobis est, ut conprehendamus; scriptum est enim: sic currite, ut omnes conprehendatis. denique conprehendit, qui ita cucurrit, ut diceret: cursum consummaui; cucurrit enim ut bonus equus.

Siquidem habet equos suos Christus, de quibus dicit propheta: inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, eo quod gentium populos, qui mouentur ut aquae multae et excitantur ut fluctus aquarum, euangelizando commouerint apostoli, ut adsurgentes a terrenis idolorum caeremoniis in Christum crederent. et supra ait: ascendisti in equos tuos, equitatus tuus sanitas.