Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

confunditur, etiamsi erubescenda commiserit, qui ueniam delictorum poscit a Christo. ideoque respondetur ei: dimissa sunt tibi peccata tua. uade in pace. sed ita non confunditur, si fuerit in eo operata peccatorum remissio, ut non solum peccata, sed etiam peccandi affectum auferat. iustitia remittat iniquitates, fortitudo timorem, temperantia impuritates, ut non solum temporalis, sed etiam perpetua fiat remissio peccatorum. intret in animam tuam Christus, inhabitet in tuis Iesus mentibus, ut in tabernaculo uirtutis peccato locus esse non possit.

Uiam. inquit, mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum ; neque enim poterat uiam currere, si cor eius coartaretur angustiis. denique currentibus uiam domini ait apostolus: dilatamini et uos et nolite iugum ducere cum in fidelibus et de se ait: os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. ideo et de Salomone dicitur: latitudo cordis eius sicut harena maris. et uide distantiam: uia sit angustior, cor latius, ut patris et filii et spiritus sancti susti-