Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ego sum uia et ueritas et uita. uides ergo. quia ille uiuit secundum uerbum dei, qui uiam ambulat Christi. ipse etiam dominus deus in Deuteronomio docet, quomodo in uiis suis ambules, dicens: et nunc, Israel, quid dominus deus petit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in uiis eius et diligas eum et seruias domino deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua, custodias mandata eius et iustitias eius? liquet igitur alias uias esse carnis, alias dei, et si quis uelit ambulare uias dei, ei prius esse uias carnis et corporis et saecularis sapientiae deserendas. [*]( 4—7 cf. Rom. 6, 2-14 9*Ps. 118. 26 12*Esai. 43, 26 14 cf. Eph. 2, 3 16 cf. Matth. 7,21 17 cf. loh. 4, 34 19 Ioh. 14, 6 22*Deut. 10, 12—13 ) [*](def. A) [*]( 3 et miseratione av liberare Ga cupiens liberare 0 o deo om. Rml eJm Oml 6 habere posthaec OR 9 dicit 0 enuntiaui M 11 pulcro M 13 debemus scire 0 14 suas orn. MN uoluptates P 15 concupiseentias 0 hnius]add. hic 0 16 facere noluntatem O 17cuiusjcuia 18 sibi] suae Mm2, om. a uolnptatis GMmlNPa uoluntatis Mm20R 20 pr. et om. MNPav quia] qui Nml quomodo Nm2 22 tuis MN 23 israhel PR 27 ut eustodias 0 et (s. I.) custodias R 28 esse carnis uias 0 alt. dei] add. sciat MRv )
Relinquens itaque eas Dauid pronuntiat et apud deum non tacet: confitetur errores, non negat lapsus. simile illi hoc dixit: adnuntiabo aduersus me iniquitatem meam domino. si enim se accusauerit iustus, uocem parati accusatoris exclusit. qui solet coacerbare peccata et uniuscuiusque exaggerare flagitia. obstruit ergo os eius, qui ipse de se fuerit ante confessus, et praestruit ueniam confitentis uerecundia. excusat reum pudor suus, accusat auctorem; qui enim sua delicta non tacuit, uidetur in se doluisse quod fecit, in diabolo prodidisse quod suasit. ideoque ait scriptura: iustus in exordio sermonis accusator est sui.
qui se accusat, etsi peccator sit, iustus esse incipit, quia nec sibi parcit et dei iustitias confitetur, quem putat latere nihil posse. utinam Adam se prius accusare quam celare uoluisset! sed non satis est ut confiteamur errorem, uerum etiam, si corrigi uolumus, a domino postulemus, ut doceat nos iustificationes suas, ne postea errare possimus. a domino igitur doceri petit, quia unus est magister noster, ut ait Christus, nec otiose hoc petit: non enim ille beatus quem docet homo, sed quem tuerudieris, domine.
Ubique meminit sui nec putat satis esse, ut doceat eum iustificationes suas dominus deus noster, sed addidit: uiam iustif icationum tuarum insinua mihi, et exercebor in mirabilibus tuis. uide ordinem. prius est ut discamus domini iustificationes, deinde ut gradus quosdam iustificationum et ordinem nouerimus, quid prius, quid consequens esse debeat.