Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
hoc in uno libro, in alio autem habes: non iustificauerunt deum, qui baptizari noluerunt. ideo dominus ad Iohannem dicentem: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo; sic enim oportet nos implere [*]( 2*Ps. 108. 3—4 8 cf. Ps. 118, 23 12 cf. Ps5 17. 3.143, 2 15 cf. Ps. 16. 4 17*Pi. 118, 24 23 cf. Luc. 7. 30 25*Luc. 7, 30 26*Matth. 3, 14—15 ) [*]( 1 aduertamus M reppellat G impetus repellat 0 2 dicit O -circuierunt JINOPa 5 eius M exercendi P aduersantes Rml 6 adstutia G 9 eum] enim N 11 meditatione a 12 dominus] dum MNm1 dum hec agit Nm2 13 cum deo av 16 morale APtnl ait N 18 mea est om. A coDsilium meum 0 21 quae] quod utroque loco O credit deo MRαv 23 euangelio a 24 habes autem a 25 qui AMR quia cet. QV, ef. tractat. 15, 30. 18, 30 27 debeo a te O 28 implere nos GP ) [*]( b*..—..- )
\'Deleth\' quarta littera secundum Hebraeos significat Latine \'timorem\' uel, ut alibi inuenimus, \'natiuitatem. sed utrumque potest congruere et conuenire sensui. natiuitas enim eorum est quae generantur in hoc saeculo, per quam intelle gimus corporalia et materialia quae sunt caduca, et ideo a timore non distat; ex corporalibus enim et materialibus nascitur timor. quid enim est terrena natiuitas nisi timor?