Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ille eum ab intentione iustitiae et studio deuotionis occupationibus bellicis conabatur abducere, hic magis se diuini operis et cultus meditationibus occupabat. itaque dominus protexit eum, in quem sperauit, cum quo loquebatur, cui toto adhaerebat affectu. iustus enim aut deo loquitur orando aut diuina loquitur opera laudando et semper loquitur opera dei, ne loquatur os suum opera hominum. nihil terrenum iustus loquitur, nihil mortale agit.

Ideoque dicit: etenim test i m on i a tua medi tatio me a est et consilia mea iustificatio tua. aduertis quid doceat, quod haec debeant esse consilia iusti, ut meditetur mandata dei et exerceatur in dei laudibus et oraculis, ut iustificet dominum semper? qui facit quae deus mandat, quae deo credit placere, deum iustificat. quod ex lectione euangelii possumus intellegere, dicente euangelista. quia Pharisaei spreuerunt consilium dei, non baptizati baptismo Iohannis.