Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Uide autem ordinem. supra ait: ne repellas me a mandatis tuis, in sequenti ait: ne abscondas a me mandata tua, hic ait: maledicti qui declinant a mandatis tuis. uere maledicti qui declinant a mandatis tuis, qui referre gratiam debuerunt, primo quia non sunt repulsi, secundo quia non abscondi a se diuina mandata meruerunt. declinat ergo aliquis quod optauit. [*](4 cf. Iae. i, 6. IPetr. 5.5 11.14.26 P < 118, 21 12.16.25*Ps. 118,19 18*Ps. 18, 9 20 cf. Matth. 5, 15 22*Ps. 35, 7 24 Ps. 118, 10 ) [*]( 1 fariseus AP 2 tamen om. GMNOPRmla exinit] add. 0 MNTa 5iis u 7 paaperiores 0 dispiciamus GRml 11 inquid Mm1Pm1, om.O 13 reuelator Rm1 14 declinauerint] declinant 0 15 enim] ergo M ab eo om.MN nemo] atld. nostrum 0 16 moneat Pm] hoe R 21 sunt abscondita MN 25 sequentibus v ait] autem MNT 30 obtauit MP )
Sequitur: aufer a me obprobrium et c o ntemptum, quoniam testimonia tua exquisiui. si contemptus obprobrii loco ducitur, quomodo scriptum est: c o ntemptibilia huius mundi elegit deus? sed considera, quia mundi c-ontemptibilia\' dixit, non \'dei\': quod enim in hoc mundo contemptibile, hoc pretiosum est apud deum. denique humilitas in hoc mundo contemnitur, sed dei iudicio conprobatur, et si publicanus se humiliauerit, exaltatur.
audi, quem (non) pro nihilo habeat deus: quicumque sanctus est, qui sine macula uiuit, ueritatem custodit, non adpetiuit proximum suum. ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; omnia quae malitiae sunt pro nihilo ab illo aestimantur. denique gentilitas non est, deuotio autem manet in aeternum. caue ergo, ne Christo obprobrio sis. nolo mihi quicumque maledicat et quasi peccatorem despiciat: quam graue, si Christus dignum obprobrio ducat! uae tibi, inquit. Chorazain et Bethsaida; condemnantur, quia non egerunt paenitentiam delictorum suorum.