Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique dominus, qui aliis donat, superbis resistit et tamquam congreditur his, qui se exaltant, sibique hoc certamen uindicat et, qui aliis conpatitur, adrogantes increpat, quia nihil grauius, quam ut fratres nostros pauperes superbo oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gratia iudicantes, quia sunt inopes, cum paupertas facilius sit deo quam thesaurus acceptior.

Maledicti, inquit, qui declinant a mandatis tuis. supra dixerat ne abscondas a me mandata tua et ideo quasi reuelata sibi mandata cognoscens condemnat eos, qui declinauerint a mandatis caelestibus. et bene dixit \'qui declinant\'; directum enim mandatum est, ideo ab eo nemo deflectat.

Mouet autem, qua ratione hic dixerit: ne abscondas a me mandata tua. quod enim absconditur, obscurum fit et occultum, cum supra dixerit: mandatum domini lucidum, in luminans oculos. si lucidum mandatum, quomodo absconditur, cum lucernam nemo ponat sub modio ? nisi forte lucidum est unum mandatum, multa autem mandata abscondita sunt. nam iudicia tua, inquit, sicut abyssus multa: non \'iudicium sicut abyssus\', sed \'iudicia\' dicuntur.