Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
non mentiebatur Pharisaeus, immo etiam uera dicebat; sed omnis qui se exaltat, etiamsi uera dicat, [*]( -5 cf. Luc. 18.10—14 14 cf. Hiob 2,7 15 cf. Col. 2, 19 24 cf. Gal. 1, 1 25 cf. II Cor. 12, 7-8 ) [*]( 1 admiserat Oa 2 donaret facere 0 in seJ ipseAa 4 a om. 0 9 quantum—10 publicanus om. Mm1NT 10 peccabata quaatum-ll ieiunaret postadquireret tr. 0 12 fecit JI 13 incumbunt GNPTa solisj soli AGMNOT; messem A 14 perfodit M (o in ras.) NPT 15 capud GPml 17 obluetatus r Pm2 18 eum om. O 19 deieceret Pml 20 quae om. GMNOPm1Rm1Τα 1 superiores Oa superiorem enim Tm2 21 obruit a subripuit v quae MNT torquit Pm1 amfractus P 26 Pauium] add. in MN | )
Denique dominus, qui aliis donat, superbis resistit et tamquam congreditur his, qui se exaltant, sibique hoc certamen uindicat et, qui aliis conpatitur, adrogantes increpat, quia nihil grauius, quam ut fratres nostros pauperes superbo oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gratia iudicantes, quia sunt inopes, cum paupertas facilius sit deo quam thesaurus acceptior.