Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quanti habent possessiones et soli incubant fructibus et solis sibi messes recondunt! aduertit hoc diabolus et perfudit eum ulcere graui, ut non teneret caput mente carnis inflatus et in eo, in quo laudabilis fore crederetur, ibi reprehensibilior iudicaretur. agebat enim gratias deo, quod non esset raptor adulter iniustus. quam noxie ei luctatus est serpens et grauibus eum spiris ligauit! superiorem fecit, ut de altiore deiceret, inferiorem se praebuit, ut sublimiorem casu grauiore prosterneret. mala ruina est adrogantiae, quae superiorem subruit, mala haec lucta serpentis, qua se in plurimos torquet anfractus.
Inflare uolebat et Paulum. quem Paulum? illum utique apostolum non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum. et paene deceperat, ita ut stimulum carnis suae. qui se humiliabat, rogaret auferri. sed bonus dominus. qui Paulum infirmitatibus uellet. facere fortiorem, adhibuit ei angelum satanae, ut suis diabolus artibus uinceretur.